Glöckner, Karl [Editor]; Historische Kommission für den Volksstaat Hessen [Editor]
Codex Laureshamensis (Band 2): Kopialbuch, Teil 1: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau — Darmstadt, 1933

Page: 195
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/gloeckner1933bd2/0203
License: Free access  - all rights reserved Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
674-678.

195

676. (Reg. 207.)

Donatio Beddonis et Imme. Pippino rege. Gundel. abbate.

Anno XV0 regni d(om)ni nostri Pippini regis gloriosi ego Beddo et uxor mea
Imma, donamus pariter ad sanctum Nazariuin mrem. Christi qui requiescit in cor-
pore in pago rinensi in loco Laur. nuncupato, ubi uir uenerabilis Gundelandus abba
preesse uidetur, donatumque in perpetüum esse uolo in Eddingen de terra arabili
in iurnales, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum
in loco publico qui uocatur Laurish., VIII idus augusti. S. Beddonis, et Imme, qui
hanc donationem fecerunt. S. Waltheri. Sigiuuini, Eberhardi. Wiglarius scripsit.

677. (Reg. 108.)

Donatio Bone in Edingen. Pippino rege. Qundelando abbate.

Eodem anno IIla idus febr. Ego Bona pro dei intuitu dono ad sanctvma) mrem.
Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui uocatur Laur., ubi
uir uenerabilis Gundelandus abba preesse uidetur, donatumque in perpetüum esse
uolo in Edingen im iurnales, a die presenti in dei nomine perpetualiter ad possiden-
dum, ita ut deinceps iure habendi, tenendi, donandi, siue co(m)mutandi, uel quid-
quid exinde facere pro utilitate e.cclesi^ uolueritis, liberam ac firmissimam in omnibus
habeatis potestatem. Si quis uero quod futurum esse minime credo et reliqua ut
supra, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Bone.1) que_ hanc
donationem fecit. S. Hartdrici, Agisperti2), Ottonis, Trutbaldi2), Warlani3), Nithardi.
Wiglarius scripsit, et subscripsit.

678. (Reg. 570.)

Donatio Walramnib) clerici. Karolo imperatore. Gundel. abbate.

Ego in dei nomine Walramnus clericus dono pro remedio anime, mee. ad rao-
nasterium Laur., ubi sanctus Nazarius requiescit in corpore uel ad illam sanctam
congregationem monachorum quej ibidem deo seruire uidetur ubi uir uenerandus Gunde-
landus abba preesse dinoscitur donatumque in perpetüum esse uolo, hoc est rem meam
in pago lobodunensi in locis nuncupatis Suaboheim, in Eddingun, in Sikkenheim, et in
Waltdorf, in Ebbelenheim0), et in Anglachgowe, in Maurelheim1), et in Ansilenheim2),
et in Gerinesheim3). Ind) his locis omnibus denominatis quantumcumque in presenti
tempore habere uideor, mansis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, siluis, uinetis,
domibus, edificiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, et omnia
que^ tarn de paterno quam de materno uel de co(m)parato seu de aliquo attracto6)
ad me noscuntur legibus obuenisse, exceptis his que ad alia sanctorum loca, pro
eterna mercede condonaui. Alia sicut iam dixi, omnia et ad integrum, cum mancipiis

a) v verbessert aus a. b) r überschrieben. e) erstes b — aus i? — verbessert.

d) I verbessert aus der Kürzung et. e) -cto mit überschriebenem l(ege) \>; [also attractu].

677J x) 679. 2) Vgl. 457 Anm. 1. 3) Statt Warlandi?

678] *) Unbekannte Wüstung an der Hardt s. Schwetzingen, s. 2508.

2) Der Insultheimer Hof ö. Speier, s. 2054.

3) Gerinesheim im Anglachgau, stets von Granes-, Grenesheim im Lobdengau, dem heutigen
Grenzhof w. Heidelberg, geschieden, wird mit den unbekannten Wüstungen Maurelheim und West-
heim, mit Hockenheim und dem Insultheimer Hof zusammen genannt: 2482, 2498, 2508. Es lag
also im N. des Anglachgaus, s. Schwetzingen. Vgl. die Orte 767.

25*
loading ...