Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Schwebel, Nicolaus [Oth.]
Antiquitates Etruscae — Nürnberg, 1770

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1062#0072
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
<SK « %% $%

MVSEI ETRVSCI

CLASSIS SECVNDA.

FABVLAS

EX ANTIQVIS TVSCORVM MONVMENTIS

EXHIBENS.
De Mythologia ueterum Etrufcorum.

jhilofophiam, illam optimarum artium parentem , quam prudentifiimae gentes maxirno fempet
ftudio coluerunt, cum Aegyptii; tum Graeci et Etrufci, qui eius praecepta atque inftituta ab
ab illis didiceiunt, multis fabularum figmentis inuoluerunt; ne ab imperito uulgo, ut fieri folet,
contemneretur , uel temerarioiudicio perturbaretur.Piimis mundi iniiiis unum eumqueuerum
Deum huius rerum uniuerftfatis conditorem coluerunt homines: deinde eorum mente corrupta, Solem,
Lunam et fidera, aliasque res, quibus diuini quid inefle putarunt, diuinis honoribus profequi coe-
perunt; innumerasque fabulas finxerunt: quas infequenti tempore Aftronomi, Philofophi ac Poetae
mirum in modum auxerunt. Plurimum quoque ciuiles magiftratus, parentes ac nutrices in puerorum
educatione, itemque fculptores et pictorcs ad prauam fuperftitionem contulemnt, qui in primis fabu-
las aeri ac marmori infculptas ad pofteritatis memoriam transmiferunt. In illis fculpturis ueteruii
Aegyptiorum, Graecorum et Etrufeorum omnis hiftoria facra et ciuilis continetur. Fabulae expreffae
funt, quae fecreta naturae, dogmata et exempla ex Phiiofophiae fontibus fuppeditant, quibus animi
ad ferendos utriusque fortunae cafus, inftruerentur. Igitur eruditionem, prudentlam, fummamque
utilitatem ex fabulis hauriii pofie, ueteres exiflimarunt, Fabulae autem illae uarii generis fuerunt;
aliae enim ad origmem Deorum pertinent: aliae fignorum caeleftium hiftorias; aliae naturae arcana;
aliae Herorum gefta praeferunt; aliae merales et potiticas ueritates, quibus ad uirtutem excitantuc
et a uitiis reuocantur hominum animi, complectuntur.

Sicuti autem pmres gentes communes quasdam fabulas fecutae funt; ita quoque peculiares
fibi quasdam et proprias habuerunt; quales e. g apud Aegyptios fabulae de tjide, OJiride, Horo,
Typhne^ Harpocrate, apud Graecos, de Mmeruae cum Neptuno contentione, uter obtinere deberet
Atticam ; de Deucalioiu et yrrha*, de Cadmo aliisque fuerunt. Praeter fabulas, quas cum Graecis
communes habuerunt Etrufci, aliae qiloque propriae eorumdem fuerunt; quales de lani in Italiam
aduentu; de nouem Diis Confemibus^ quibus undecim generum fulmina, unicuique fua ac propria
tribuunt, i) de Baccho, qui, cum Tyrrheni in naui captiuum eum facere tentarent, omnes in del-
phinas conuertit,:) in antiquis monumentis memorantur. His addi poffunt celebratiflimi illi aplid
Homerum in Tyrrheno porjflimum mari errores et pericula: fabulae Sirenum, Scyllae, Circes, Ca-
lypfus, Cyclopum, quas princeps ille poetarum ex uetuftiflimis Etrufcorum monumentis uidetur deri-
uafle, cuiusmodi nos quaedam in lucem proferemus. Venifle autem Homerum in Etruriam, et
has fabulas ab Etrufcis didiciffe, Strabonis ;) et Heraclidis P&mici 4) teftimoniis conftat Multa ibi de
Atwno, de Aibe>onte, de animarum immortalitate , de umbris mortuorum apud inferos, de dam-
natorum fuppliciis, de piorum beatitudine in Elyfiis cognouit, Cum enim haec, quae Homerus de-

O fcripfit,

1) Plinius Nfatur. Hiftor L. II. c. LII. j) Geograph. L. V. 2-14.

a) Gvid. Metam. III. v. 629. fqq. 4) Libr. de Politiis in Cephaleniis.
 
Annotationen