Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
68

Jos. Heckenback

stitutae sunt; ab eadem origine orta esse videtur litania maior
quae dicitur. Nec minus supplicatio, quae mense Februario
agebatur (IAcMmessprozessiori), cum Amburbali Romanorum co-
necti potest, v. Usener 1. c. 268 sqq. Quibus rogationibus et
populus et magistratus et summus clerus intererant nudis
pedibus, v. Usener 1. s. 280. 297 (Weihn. 295. 313); Anrich
1. c. 232; v. Martene, De antiquis ecclesiae ritibus, Antwerpen
1764, 1. IV c. 27, vol. III 184 sq.: Processiones nudis pedibus..
Et g_uia poenitentiae demonstrandae causa praesertim fiebant illae
supplicationes, omnes ipsi etiam laici et saeculares viri ac mulieres
nudis in illis incedebant pedibus, ut constat non solum ex ordine
Romano, sed etiam ex hoc Concilii Mogunlini anni 813, canone
XXXIII: Placuit nobis ut litania maior observanda sit a cunctis
christianis diebus tribus, sicut legendo reperimus, et sicut Sancti
Patres nostri instituerunt, non equitando nec pretiosis vestibus
induti, sed discalceati, cinere et cilicio indati, nisi infirmitas im-
pedierit. Et p. 185: In iis varias stationes. Ea in processione
plures factas fuisse stationes tum Romae, tum alibi testantur libri
Rituales quas consulimus pene omnes.

De litania minore praescribit Ordo processionis in roga-
tionibus: Nemo ibi equitare praesumat, sed discalceatis pedibus:
omnes incedant. Martene 1. c. 185.
 
Annotationen