Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Jos. Heckenbach, De nuditate sacra

1

Prooemium

In Graecorum Romanorum ritibus sacris saepe ad reli-
gionem videtur pertinere, ut personae actiones sacras per-
agentes corpore nudo fungantur munere divino. Quibus in
caerimoniis nuditas, quae longe ab huius aetatis humanitate
abhorret, nihil turpe atque impudicum in se habebat. Sed
veteres cum deos ea ratione venerarentur, ut rituum prae-
scriptorum seriem accuratissime exsequerentur (v. Fustel de
Coulanges La cite antique, iibers. von P. Weise, Berlin 1907, 198),
quorum vel minimo neglecto actiones sacras inritas fieri puta-
bant, nuditatis etiam religionem ex antiquissimis temporibus
velut sacram tanta tenacitate retinebant, ut ne tum quidem
ab ea superstitione desisterent, cum plane fere eruditi eius
moris vetustissimi primordiorum obliti essent. Qua ratione
facile fieri potest, ut sub nuditatis in rebus sacris religione,
ut saepe accidit, nihil aliud intelligamus, nisi temporum in-
cultorum memoriam \

Nuditas autem sacra, qua ex origine orta sit quoque
modo eam significationem, quam in rebus sacris ei adscripserunt
antiqui, adepta sit, optime cognoscimus ex populorum ferorum
et barbarorum moribus, apud quos haud raro consuetudines
videmus antiquarum simillimas.

Nam gentibus incultis primo pudorem atque pudicitiam,
tum vestium tegumenta innotuisse, praecipue si caeli favore

1 C. Weinhold Zur Geschichte des heidnischen Ritus, Abh. d. Berl.
Ak. 1896, 1, qui nuditatis omnium fere gentium exempla contulit.
Religionsgeschichtliche Versuche u. Vorarbeiten IX, 3. 1
 
Annotationen