Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De sacris vinculis

111

CAPVT TERTIVM
Quid Christiani de vinculis cogitaverint

Reliquum est, ut paucis commemorem. quomodo Christiani
de vinculis et nodis iudicaverint.

In baptismatis enim Christiani ritibus praescriptum inveni-
mus, ut baptizandi omnia a corpore vincula removerent, ea
suspicione, ne quid alienum secum in aquam sumerent; Canon.
Hippolyt. XIX 115 (p. 94 Achelis): Mulieres deponant orna-
menta et aurea et cetera, solvant crinium nodos, ne cum ittis
descendat in aquam regenerationis quidquam peregrinum de
spiritibus peregrinis.

Idem praeceptum exhibet rit. eccl. Aegyptiacae: Deinde
viros adultos baptizatis, postremo mulieres, postquam omnes crines
solverunt et ornamentum aureum et argenteum, quo utuntur, de-
posuerunt: ne sinas quemquam rem aJienam secum in aquam ferre
(ed. F. X. Funk, Didascalia et constitutiones Apostolorum II
(1905) 109 cap. XVI 6; Achelis 95).

In hac quoque caerimonia anulos ponere fas esse com-
perimus ex Testamento Syrio Domini nostri Jesu Christi (ed.
E. Rahmanis, Moguntiae 1899, 127): Midieres dum baptizantur,
solvant comam . . . cum post responsum descendunt baptizandi
in aquas. videat episcopus, ne quis vir gerat annulum vel midier
ornamentum auro confectum. (si) quidem nemini fas est, quicquid
alienum in corpore habere, dum in aquis est, sed quod habct,
tradat iis, qui prope sunt.

In abrenuntiationis et exorzisationis actione sacerdos
 
Annotationen