Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
110

Jos. Heckenbaoh

p. 78 v. 1335: "Eyoiv cpvkaxtrjQiov %wv am&v ^cbcaV TQi%ag
itXoxioag oeigav ijvTteo wg diddrjua cpoQei Tteol vt\v y.ecpalrjv.

Aug. doctr. christian. II 20 (MiPL XXXIV 50): Ad hoc
genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medi-
corum quoque medicina condemnat, sive in praecantationibus sive
in quibusdam notis, quas characteres1 vocant, sive in quibusque
rebus suspendendis et illigandis vel etiam aptandis quodam modo,
non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes
aut occultas aut manifestas; v. Boese, Superst. Arelat. 712.

Licia denique nodosa, quibus Hockius (1.1. 38 sq.) maiorem
vim sacram tribuit, in symbolis votivis adhibita esse videntur,
velut in vasis saepe depicta sunt dependentia, etiam in umbilico
Delphico talia conspiciuntur, Bull. corresp. hell. 1900, 259.

1 Cf. Dieterich ABC Denkmaler, Rh. M. LVI (1901) 77sqq.

2 Ab Aegyptiis nodos amuletorum loco adhibitos esse P. W. v. Bissing
Aegyptische Knotenamulette, Arch. f. Bel. Wiss. VIII (,1905) Beiheft 32 sqq.
docet, qui multa Aegyptiorum amuleta licia in nodos complicata significare
exposuit, quorum insignia etiam in hieroglyphorum scripturam recepta esse
demonstravit. In amuletis Aegyptii anulos quoque habebant, sub quibus nihil
aliud nisi nodum circa digitum vinctum intellexerunt; v. Bissing 1. c. 25;
cf. Jastrow Belig. Babylon. u. Assyriens I 376. Nodorum autem Aegyptia-
corum notissimus erat, quem Isidis nommabant; cf. Erman Die agypt.
Religion 161 sq.; Bissing 1. c. 26.
 
Annotationen