Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De sacris vincnlis

83

De lustratione magica narrat Tibull. I 5, 11:
Ipseque te circum lustravi sulfure puro,

carmine cum magico praecinuisset anus.
Ipse procuravi, ne possent saeva nocere

somnia, ter sancta deveneranda mola:
ipse ego velatus fllo tunicisque solutis

vota novem Triviae nocte silente dedi.
Ov. heroid. VI 89 maga

per tumulos errat passis discincta capillis

certaque de tepidis colligit ossa rogis.
devovet absentis simulacraque cerea figit,

et miserum tenuis in iecur urgit acus.

Apud Lucanum (VI 467) Thessalae magae

vocibus isdem
umentes late nebulas nimbosque solutis
excussere comis.

Maga Erichtho, quam Sextus Pompeius consuluit, a Lu-
cano VI 515 depingitur:

Tenet ora profanae
foeda situ macies, caeloque ignota sereno
terribilis Stygio facies pallore gravatur
inpexis onerata comis.

Deinde etiam res, quae actioni magicae inserviunt, nexibus
vacare fas est.

Ne res magica impediatur, puer, quem Canidia eiusque
ministrae sunt necaturae, bulla atque praetexta privatur.
Hor. epod. 5, 12; v. Fahz, De poetarum Eomanorum doctrina
magica (Rel.gesch. Vcrs. u. Vorarb. II 3) 35; cf. supra 43.

Erichto striga apud Lucan. VI 543

laqueum nodosque nocentis
ore suo rumpit (scil. pendentium).

Deinde in rebus rusticis ad pestem depellendam femina
resoluta sinus resohdo maesta capitto (Colum. X 357) hortum
lustrat. Ut herbae nocivae deleantur, virgo lelv^evrj zag TQL%ag

operari debet Geop. II 42, 3. Contra urucas mulier recincta

6*
 
Annotationen