Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
549

De Societate Gamica,&c.

3. Infelicia plerumque sunt, & poenitentiae
serae plenissima juvenum connubia.
* Etenim, ut quidam recentioris aevi sapiens *
ait: Juvenes coelibes stmiles sunt pifcibus, qui alludunt
circum naj[ami& gestiunt inire : contra, qui jam inclusiy
exire: [mile quid esi in juvenum matrimonio, quod sssss*
biunt liberi, damnant capti. Enim vero

4. Ne cogitandum quidem de uxore du-
cenda, nili in aetate virili, aut certe virili proxima*
* Quid enim ? muliebre ingenium ferre, libe-
ris, ac familiae prospicere , curas quam plurimas
domi, forisque exantlare, an poterit, qui lacertis
nondum est firmis, animo nondum sedato, atque
ad robur virile composito ? Certe Ariitcrteles fe-
minis ostavum decimum,viris sextum,& tricesimum
annum assignat, quo felici connubio jungi valeant.

5. Nemo bonus conjux, nisi sapiens, aut
sapientiae saltem studiosus.

* E paradoxo Stoicorum dogmate,quo solum
Japientem amicum ejje pojje pertendunt,haec manat per*
suasio, quae nihil minus, quam paradoxa est. Quis
enim nisi solus sapiens, aut sapientiae saltem studio^
sus amare novit ? Amare conjugem, liberos, fami-
liam, amare autem ex virtute, & cum virtute. Praeclare
olim Cynici * * : solum fapientem [cire , quos, (adde
etiam, quare, & quo modo) amare oporteat.

Mm 3

caput

* 7, Lips Cer.tur. I, ep. 33,
* * Apud Diog. Laerti in Antisth*
 
Annotationen