Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
In tertio Inscriptionum Latinarum Christianarum ueterum uolumine
nos condituros esse olim polliciti sumus totius operis indices locuple-
tissimos, in quibus res Romanae et Christianae, quaestiones onomato-
logicae et grammaticae omnigenus exponerentur inscriptionumque edi-
tarum conspectus appareret completus atque perfectus.
Sed uix rerum indices componere institueramus, cum tanta in scri-
niis nostris scidularum moles congesta est, ut uno eodemque uolumine
separatim et uberius quaestiones grammaticas inscriptionumque con-
spectum absolui non posse cognosceremus, neque tamen id quod in
praefatione promisimus, ad kalendas Graecas soluere licebat, quo fac-
tum est, ut tam sub nominibus propriis singulis (ind. I—III) et ante
consulum laterculos ceterasque annorum, mensum, dierum, horarum
definitiones (ind. VI), quam in religionum Christianae, iudaicae, eth-
nicae capitibus (ind. VII—VIIII) et in rerum Romanarum expositione
(ind. X), quidquid de scripturae ratione et compendiis, de declinatione
et coniugatione, de arte grammatica et syntactica memoratu dignum
uidebatur esse, singulis nominibus propriis et uocibus quam breuis-
sime praemitteremus, obseruationibus quoque onomatologicis, si dicere
fas est, ubicumque res ferebat, operam dedimus, sub finem indicem
uocum notabilium et dictionum et scribendi rationum (ind. XII), qui-
bus tractandis in capitibus superioribus locus non erat, adiecimus, ne
grauissima deessent ad linguam Christianorum ueterum uulgarem in-
lustrandam et indagandam exempla.
Ad hos indices aliquando reuocabimus lectorem Supplementi futuri,
quod titulorum addenda uaria spatii causa nunc omissa exhibebit,
uelut carmina Damasiana nonnulla aliaque epigrammata ab loanne
Baptista de Rossi in uol. II e codicibus edita et eas inscriptiones
Christianas et iudaicas, quae inde ab a. MCMXXIIII passim repertae
sunt et proximis annis resurgent siue a corporum editoribus nostratibus
et peregrinis publici iuris fient, huc accedent studia copiosa de litteris
et declinationibus et coniugationibus, de syntaxi et nominum et uer-
borum, de nominum propriorum ratione aliisque rebus notabilibus,
locorum denique laterculi, ubi tituli antea editi sunt, illo in Supple-
mento non deerunt.
Quamquam uerborum indicem integrum scribere nobis in animo non
erat, uoces et res grauioris momenti nos fugisse non arbitramur, pro
uniuscuiusque indicis proprietate multae uoces compluribus locis trac-
tandae erant, ita ut saepe et iterum, quo capite locutiones Christi-
anis hominibus et ethnicis communes, uelut 'memoria’ et 'titulus’, 'uita’
et 'notum’, 'castus’ et 'sanctus’, 'iaceo’ et 'requiesco’ al. multae reci-
piendae essent, dubitaremus, quapropter in primis indicis XII ea
 
Annotationen