Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Jablonski, Paul Ernst
Pavli Ernesti Iablonski ... Pantheon Aegyptiorvm Sive De Diis Eorvm Commentarivs: Cvm Prolegomenis De Religione Et Theologia Aegyptiorvm (Band 2) — Francofurti ad Viadrum, 1752

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.43375#0046
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
44

lib. nr. cap. ir.

Docet id morapollo in Hieroglyphicis Lib. I.
cap. 3: KctTCf T7JV T8T8 T8 CtVCCToh.'(v,
/MS&lZ ttSCl ‘ZuCtVTW TtoV SV TW EVKZVTM jUFAXoVTWV
wKet&tctp In fideris Caniculae exortu, ex fignis qui-
bufdam obferuamus, quae toto anno euentura fiunt,
Islon tamen mihi haec videntur intelligenda de iis,
quae hominibus euentura eflent, bona malaue, vti
ioh. cavssinvs verba auftoris noftri interpreta-
tur. Sed prognoftica haec fpeftabant tantum pro-
uentum frugum, leguminum et feminum, quod ex
Palladio liquet, culus verba adfcribere non gra-
vabor. Ita illa fe habent: * Graeci ajferun:, Aegy-
ptios boc more prouentum futuri cuiufque feminis ex-
periri : aream breuem loco fubablo et humi do nunc
excolunt, et in ea diuifis fpatiis, omnia frumenti vel
leguminum femina fpargunt: Deinde in ortu Canicu-
lae, qui apud Romanos quartodecimo Calendarum
Augufiarum dic tenetur , explorant, quae femina or-
tum fidus exurat, quae illaefa cuftodiat. His abfti-
nent, illa procurant3 quia indicium noxae aut bene-
ficii , per annum futurum generi vnicuique > fidus ari-
dum prae (enti exitio vel falute praemifit. Alii, fateor,
rem hanc ab Aegyptiis acceptam, honad fruges tan-
tum, fed ad permulta alia quoque, extenderunt.
De Cilicibus id obferuat manilivs Aftron.
Lib. I. v. 387:
Subfequitur rapido contenta canicula cur fu
Qua nullum terris violentius aduenit afirum,
Hanc qui ('urgentem , primo quum redditur ortu,
Montis ab excelfo (peculantur vertice Tauri
Prouentus frugum varios, et tempora difeunt y
Quaeque valetudo veniat, concordia quanta.
Bella facit, pacem que refert, varie que reuertens
Sic monet }vt vidit, mundum, vultuque gubernat.
De

* de re ruftica Lib. VII. Tit. IX. p. 5^7- Edit. Gefn.
 
Annotationen