Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
16

VISIO PAVLI

et miratus sum et dixi angelo : Haec est magnitudo hominum ?
Et respondens angelus dixit mihi: Haec est, et hi sunt qui
noceant a mane usque ad uesperam. Et respexi et uidi nubem
magnam igne spansam1 per omnem mundum, et dixi angelo :
5 Quid est hoc, domine ? Et dixit mihi: Haec <est> iniusticia
obmixta a principibus peccatorum.
14 Ego nero cum hoc audissem suspirans fleui, et dixi
angelo : Volebam expectare animas iustorum et peccatorum, et
uidere quo scemate2 exeunt de corpore. Et respondens angelus
io dixit mihi : Iterum aspice in terram. Et respexi et uidi om-
nem mundum, et erant homines quasi nihil et deficientes: et
inspexi et uidi q<uen>dam hominem moritur<um>, et dixit
mihi angelus: Hu<nc> quem uides iustus est. Et <ite>rum
aspexi et uidi om<nia> opera eius quecunque fecerat propter
15 nomen dei, et omnia studia eius quorum memini<t> et3 quorum
non memini<t>, omnia steterunt in conspectum eius in hora
necessitatis4; et uidi iustum profecisse5 et inuenisse refectionem
et fiduciam, et ante quam exiret de mundo asteterunt sancti
angeli simul et impii: et uidi eos omnes, set impii non inue-
20 nerunt locum habitacionis in eum, sancti autem dominati sunt
anime eius, gubernantes eam quo usque exiret6 de corpore :
et comouerunt animam dicentes: Anima, cognosce corpus tuum
unde existi, necesse est enim te reuertere in eodem corpore in
die resurrec<tion>is, ut recipias promissa omnibus iustis. Sus-
25 <cipi>entes ergo animam de <co>rpore, statim osculati sunt
<eam> quasi cotidie sibi no<t>am, dicentes ei: Viriliter age,
fecisti enim uoluntatem dei constituta in terra. Et uenit ei in
occursum angelus qui obseruabat eam singulis diebus, et dixit
ei: Viriliter age, anima; ego enim gaudeo in te, quia fecisti
30 uoluntatem dei in terris: ego enim referebam ad deum omnia
opera tua qualiter se abent7. Similiter etiam et spiritus in
occursum processit ei et dixit: Anima, ne uerearis neque tur-
beris quousque ueneris in locum quem non noueras umquam,
sed ero tibi adiutor: inueni 8 enim in te locum refectionis in
35 tempore quo habitaui in te dum essem in terra. Et spiritus
sparsam s es
1 spansam 2 scismate 3 eo 4 necessitatibus 5 proficiscae
t h
6 exire 7 abet 8 inuenio
 
Annotationen