Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
178

THE VISION OF KENAZ

VISIO ZENEZ PATRIS GOTHONIEL.
Cum sederent seniores insiluit spiritus sanctus habi-
tans in Zenez et extulit sensum eius: et coepit prophetare
dicens: Ecce nunc uideo quae non sperabam, et considero
quae non cognoscebam. Audite nunc qui habitatis super
terram. Sicut commorantes in ea prophetau erunt ante 5
me uidentes horam hanc priusquam corrumperetur terra,
ut cognoscatis praedestinatas prophetationes omnes uos
qui habitatis in ea. Ecce nunc uideo flammas non ar-
dentes et audio uenas <non> expergefactas de somno,
quibus non est fundamentum, neque fastigia montium nec 10
suspensorium fundamenti considero; sed omnia inappar-
entia et inuisibilia, quibus locus non est in totum: et
cum oculus meus non sciat quid uideat cor meum adin-
ueniet quae discat. De flamma autem quam uideo non
ardentem, uidi, et ecce scintilla ascendit, et quasi sub- 15
strauit sibi subdiuumet erat similitudo substrati eius
tanquam aranea ortiens1 in modum scuti. Et dum factum
esset fundamentum, uidi de uena illa excitabatur quasi
spumam ebullientem, et ecce dum mutauit se tanquam in
aliud fundamentum. Inter medium autem fundamentum 20
superioris et inferioris de lumine inuisibilis loci aduenerunt
quasi imagines hominum et perambulabant: et ecce uox
dicens : Haec fundamenta erunt hominibus habitantibus
in eis annis vii. Et fundamentum inferius substratum
erat, superius autem despumauerat2; et qui processerunt 25
de luce inuisibilis loci hii erunt qui habitabunt; et nomen
f. 88 a hominis illius3. Et erit cum peccauerit mihi et com-
pletum fuerit tempus, extinguetur scintilla et pausabit
uena, et sic mutabuntur. Et factum est cum locutus
fuisset Zenez uerba haec expergefactus est et reuersus est 30
sensus eius in eum. Ipse autem nesciebat quae locutus
fuerat neque quae uiderat. Hoc autem solum dixit
populo: Si sic est requies iustorum postea quam de-
functi fuerint, oportet eos mori corruptibili saeculo, ut non
uideant peccata. Et cum haec dixisset Zenez, defunctus 35
est et dormiuit cum patribus suis : et planxit eum popu-
lus xxx diebus.
1 sc. ordiens 2 sc. de spuma erat
3 A blank of three or four letters in the MS. after the word.
 
Annotationen