Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
182

THE LAMENTATION OF SEILA

THRENVS SEILAE IEPTHITIDIS IN MONTE STELACEO1.
Venit filia lepte in montem Stelae et cepit plorare.
Et hic threnus eius in quo plangens plorauit se : et dixit:
Audite montes threnum meum, et intendite colles lacrimas
oculorum meorum, et testes estote petrae in planctu animae
meae. Ecce quomodo accusor sed non in uanum recipi- 5
etur anima mea. Proficiscantur uerba mea in caelis et
scribantur lacrimae meae ante conspectum firmamenti, ut
pater non expugnet filiam quam deuouit sacrificare, ut
princeps illius unigenitam audiat in sacrificio promissam.
Ego autem non sum saturata thalamo meo, nec repleta 10
sum coronis nuptiarum mearum. Non enim uestita sum
splendore sedens in ingenuitate mea, et non sum usa pre-
ciosi odoramenti mei, nec froniuit animam meam oleum
unctionis quod praeparatum est mihi. 0 mater, inuanum
peperisti unigenitam tuam et genuisti eam super terram, 15
quoniam factus est infernus thalamus meus. Confectio
omnis olei quam praeparauit mihi mater mea effundatur,
et alba quam neuit mihi tinea comedat, et corona quam
f. 88a coi. 2 intexuit mea nutrix in tempore || marcescat, et stratoria
quae texuit mihi de iacincto et purpura uermis ea cor- 20
rumpat. Et referentes de me conuirgines meae cum gemitu
per dies pla<n>gant me. Inclinate arbores ramos uestros
et plangite iuuentutem meam: uenite ferae siluarum et
conculcate supra uirginitatem meam, quoniam abscisi sunt
anni mei, et tempus uitae meae in tenebris inueterauit. 25
Et his dictis reuersa est Seila ad patrem suum, et ipse
fecit omnia quaecunque iurauit, et obtulit holocaustomata2.
Tunc omnes uirgines Israel conuenerunt et sepelierunt
filiam lepte et planxerunt eam.
1 uel stelac. Et uenit
2 uel liolooaustomafta]. tunc
 
Annotationen