Kircher, Athanasius; Alexander [Oth.]; Varesius, Jacobus Antonius de Lazzaris [Oth.]
Ad Alexandrvm VII. Pont. Max. Obelisci Aegyptiaci nuper inter Isaei Romani rudera Effossi Interpretatio Hieroglyphica — Romæ: Ex Typographia Varesij, 1666

Page: 23
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/kircher1666/0055
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
INTERPRETATIONEM. 23
S E C T I O II.
Interpretatio Obelifci
ex omni antiquitate, Authorumque veterum
teflimonijs stabilita.
C A P V T I.
Diuisio Obelisci.

IS igitur iam expositis , nunc ad adualem Obelisci
Interpretationem nos accingamus . Diuiditur Obelis-
cus in quatuor latera; in quo primo loco in Cingulis
Scarabaeus expansis alis , deinde Accipiter spedtatur tutu-
latus, ssue mitratus ; ex cuius tutulo Capreolus emergit,
duobus hinc inde stipatus baculis vpupae capite insi-
itis > habet vero Accipiter a tergo Serpentem fcu
Aspidem,quam cauda sua baculo vpupomorpho
circumplicatam vides*, dorfc vero suo appensam
gestat Crucem ansatam . Habes itaque hic in pri-
ma sronte Obelisci quatuor distinda bieroglyphi-
ca; primo Scarabaeum, & Accipitrem tutulatum.
Secundo 2. baculos vpupae capite insignitos *, tertio
Aspidem *, quarto Crucem ansatam dorso Serpen-
tis insertam , quatuor symbola singulis lateribus
communia cum ijs qua:, imo eadem in Obeli-
sci Lateranensis prima fcrie cernuntur , vti &
cum omnibus alijs, qua: in hoc Obelifco conti-
nentur symbolis, ita vt hic praesens ex minori-
44. Obeliscis (quos P. Vidor Romam aduedos fuisse scribit) vnus, non
nisi compendium quoddam illius maioris Obelisci, censeri debeat, vti in
serie fymbolorum explicandorum patebit . Quae quid significent , ianu
Diuini Numinis aspirante gratia aperiemus.
Nota, nos in principio dixisse, hunc Obelifcum non fuisse perfe-
dum, sed ab Hieroglyptis, nescio quo impedimento derelidum, siqui-
dem in eo complura desunt fymbola, nonnulla quoque incepta & non-
dum finita cernuntur, &: vel ex nudis pyramidij faciebus luculenter pa-
tet , in quo principalem figuram ( quae debebat esse Scarabxus extensis
alis conspicuus, quem Hieroglyptae vkimo fbrsan delineandum distulerant)
omiferunt. Atque hanc rem ita se habere, tum consimiles huic, Obelifci
Mahutaeus , Mediceus , & Monticadius clare docent , tum Ars-hiero-


Deest in py
ratnidio fgu
ra Scarabaei
alis extensis

glyphica cumprimis eum requirit , quin vel ipsa nota c d , quae
ap ud
loading ...