Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busaeus, Karl; Kolb, Franz Caspar von [Oth.]; Trauttenberg, Carl Heinrich von [Oth.]
Facultas Rationis Sive Logica Institutionibus Dialecticis De Judicio Recte Ordinando Illustrata ... — [Würzburg]: Typis Joannis Jacobi Christopheri Kleyer, Universitatis Typographi, 1750 [VD18 12605948]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47542#0066
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
46 X o X
& organa intercipit, reHe se habeat. IV. Ut obje&um
consideretur sub diversis circumdandis , & pluribus
etiam sensibus, aut adminiculis adhibitis. Epitomen
harum cautionum suppeditat Tullius L. 4. dum ita lo-
quentem inducit Lucullum: meo autem judicio eft maxima
in fenfibus veritas, si fani fiunt, ac valentes, & fi omnia
removentur y qux' obftant, & impediunt &c.
Et vero illud merito commiseratione dignum est,
quod P. Malebranchius multo sese labore fatiget, sed
illo frustraneo plane irritdque. Multus ille est in con-
quirendis coacervapdisque probationibus, sed inauras
abeunt omnes: nec ulla earum praefixum quajstionis, qua
de agitur, scopum attingit; tota enim qusestio in eo
versatur, utrum detur universalis deceptio sensuum
quoad hoc, quod nuntient exiftentiam objesti sensibilis
extra mentem, cum tamen non existat extra mentem
illud objeHum sensibile; extra rhombum vero vaga-
tur ille longiiis,qui statumquasstionisin eo ponit, utrum
detur universalis decepdo sensuum quoad modum existen-
di objettorum sensibilium. Non sumus nos equidem ii,
qui negare P. Malebranchio velimus, obje&a sensibilia
alio plane, quam quo repraefentantur , modo existere,
quin imo hoc illi ultro & perlubenter concedimus, to-
tisque , ut dicunt, pedibus manibusque in ejus senten-
dam imus; illud vero, in quod probandum totus in-
cumbit , scilicet ipsa obje&a fensibilia, qua? repraden-
tantur per sensus existere, non existere,illud,inquam,
ut concedamus ei, nunquam sane nos adducet. Dicit
ille capite 6to libr. 1. de inquirenda veritate, oculos falli
quoad magnitudinem corporum: id quod tam certi,
< quam
 
Annotationen