Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Lastig, Gustav
Quellen der Accomendatio aus dem XIII. bis XIX. Jahrhundert — Halle (Saale): Buchdruckerei des Waisenhauses, 1903

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.71630#0049
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— 45 —

civitatis Saone divisa in septem partibus ad hoc ut querentes ea melius et levius
valeant quod dexiderant invenire. Et quamvis fere omnia capitula pertineant ad
officium potestatis illa spetialiter sibi pertinent que in primo libro habentur. Secundo
vero libro habetur de maleficiis. Tercio de interdictis et penis eorum. Quarto de
rusticis. Quinto de gabellis. Sexto de ultimis voluntatibus. Septimo de officio
judicis.1
Aus eben diesem siebenten Buche kommen für die hier verfolgten Zwecke
folgende Kapitel in Betracht:
Cp. XIL De societate accomendatione et mutuo qui sterint
per annos decem.
Si quis maior annis decem et octo uel qui confessus fuerit se maiorem annis
decem et octo ciuis saone. uel de posse, dederit hinc retro uel decetero dabit aliquid
alicui ciui saone uel de posse maiori annis decem et octo, uel qui confessus fuerit se
esse maiorem annis decem et octo, in societatem uel acomendationem, seu pro mutuo
ad portandum supra mare, et steterit uel stabit per decem annos a die qua fiet societas,
uel acomendatio, seu mutuuni, quod non fecerit querimoniam de recipiente coram
potestate uel Consulibus, siue Judice Comunis, seu coram arbitris ellectis a partibus,
et non dederit pignus banni. Si ille qui recepit societatem, accomendationem aut
mutuum infra illos decem annos fuerit presens in saona. uel in iurisdictione uel in
ianua, ab illo tempore citra quo facta fuit societas uel accomendatio seu mutuum, et
se presentauerit coram illo a quo receperit dictam accomendationem, societatem, uel
mutuum. et denunciauerit ei quod paratus sit facere sibi rationem, non audiam nee
recipiam postea inde lamentationem, nec faciam inde iustieiam illi qui dederit acco-
mendationem ipsam, seu mutuum, uel societatem, et instrumenta inde facta pro cassis
et inutilibus habebo. et transactis illis decem annis faciam ipsa instrumenta reddi illi
qui receperit accomendationem societatem uel mutuum si poterunt inueniri et si fuerit
a me postulatum ab eo uel heredibus eius. Et si non potuerint instrumenta inde
inueniri compellam illum qui dederit accomendationem, societatem uel mutuum ut
inde absoluat recipientem. § Et habeat locum istud capitulum in presentibus, in pre-
teritis, et futuris societatibus, accomendationibus, et mutuis. § Illud idem obseruabo in
mulieribus et contra mulieres.
Cp. XVI. De nauibus et lignis incantandis.
Item si aliquis de saona uel posse uoluerit incantare partem suam quam habet
in naue aliqua uel ligno quam uel quem comunem cum aliquo uel aliquibus habet,
si cognouero quod hoc non faciat fraudulenter, et nauim ipsam uel lignum totam uel
totum incantari faciam inter participes ipsius nauis uel ligni, qui sit coactus ad in-
cantum ipsum iurauerit quod non habeat de suo uel de alieno in societate uel acco-
mendatione unde totam nauem illam uel lignum emere possit et quod non inueniat
aliquem qui adiuuet uel substineat ipsum in ipso incantu ad emendum totam ipsam
nauem uel lignum, faciam iurare quatuor de melioribus et legalioribus quos inuenire

1) In dem von mir benutzten Exemplar, einem Pergamentmanuskript in Folio, gebunden in
amarantrotem Leder, heißt es im Text: Incipit über feptimus. De officio et sacramento iudicis.
 
Annotationen