Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
I

P ^AE F A T I O V
brta demum , postremisque curis devota. Christianas quo-
*Iue, aevoque medio exaratas inscriptiones coniunxi •, post
^uas miscellam videas congeriem , illa scilicet cuiuscumque
generis monimenta complectentem , quae cum tardius ad-
Yenerint , suis locis aptari non potuerunt . Huicne accen-
lebimus exotica , ut ita nuncupem , quaedam , quibus ex-
tremam porticus faciem insignivi ? Quid quod ad erudien-
dos studiosorum oculos , ita ut falsa a veris internoscere as-
suescant, spuriorum item lapidum classi , marmoreis Iineis
ab aliis discretae , sedem adsignavi, eo tamen artificio ela-
boratorum, ut doclis etiam hominibus fucum facere podint,
& fecerint. Magnum quoque aedis vestibulum utrimquemo-
^umenta decorant selecta . Ut hnem faciam , duo tantum
ad ultimum, quod animo statueram, operis complementum
adhuc desunt : antiquae Portae translatio , cuius , ait Gru-
terus, altitudo , ac maiefias in ftuporem convertunt , & qua pro- pag.
fecto , cum inscriptionern in fronte praeferat , ad inscrip-187,1 ■
tionum sedem nihil aptius:& labri porphyretici deportatio,
ex quo marmore haud scio an maiorem usquam viderim
raolem, cum eius diameter pedes habeat oclo cum dimidio.
Insignes hae veteris magnificentiae reliquiae occultae fere ,
& vix ipsis civibus satis notae , in Civitate nunc iacent:vi-
desis Veronae lllufiratae Part- III, p. 42. & 6$. Porphyreticus
quidem lacus areae medium eo concinnius nobilitaret, quod
ea , Seguierio meo inter Botanicos percelebri operam dan-
te , in hortum botanicum aliquando, ut cupio , & spero, e-
vasura sit.
Verumtamen colleclione demum, itemque collocatione ,
ad exitum satis faultum perduclis, tertius restat nec asper-
nandus quidem labor,nempe utmonumenta haec singula an-
te eruditorum oculos typographorum ope ordinatim propo-
nantur, publicique vere iuris fiant . Id tam enixe, tam ve-
hementer quam plurimi non postulant modo sed flagitant,
ut in hodierna librorum despicientia , ac fastidio haud mi-
nimum in me ea cupiditas aliquando excitarit admirationis.
Cur tam multa , aiebam ego , rursus edere epigrammata
properem, quae pluries edita noverunt omnes? At repone-
batur niihi, nemini tamen constare quo nunc devenerint,
mteresse autem Reipublicae, ut cuivis innotescat, circa ve-
d ritatem
 
Annotationen