Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Alberti, Leon Battista; Mancini, Girolamo [Editor]
Leonis Baptistae Alberti Opera inedita et pauca separatim impressa — Florentiae: G.C. Sansoni, editor, 1890

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.69994#0299
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
EPIST0L2E

283

proterva et prtepostera carpendo et obloquendo utantur, modo
quod ipsi nequeant et nos nequisse, sed summis laboribus
omnique industria contendisse, ut scribendo elegantes simus,
fateantur, ac certet quidem quivis, ut suffragiis fortuna in
altos dignitatis gradus conscendat.
Leo Baptista Albertus cum fortunam contemnere, tum
ipsum se terre et perpeti pulcherrime didicit, sibique ipsi mi-
nime displicetd Atque idcirco rure vitam degere et esse in so-
litudine potest; quamquam quidem nec~ solitudo habenda est
istaec mea, in qua apud me quotidie jucundissime. diversis
atque variis de rebus confabulantes habeam, dum hujusmodi
inventionibus scribendis et commentandis oblector. Quas, ni
fallor, tu cum perlegeris, ridebis, et me, ut facis, magis atque
magis amabis. Vale.
VI
(Ex codice Mediolanensi bibliothecse Ambrosiana signato 0. 80, sup. f.° 1, con-
iato cum Romano bibliothecae Vaticana;, n° 1424 Otboboniano, f.° 1. — Edidit Uber-
tus Janitschek in L. B. Albebti’s kleinere ìcunsttheoretische Schriften, Wien, 1877,
p. 254).
Ad Soannem Franci$cum 3 illustrissimum principem man-
tuanum4 Leo Baptista Albertus.5
Hos de pintura libros, princeps illustrissime, dono ad te
deferri jussi, quod intelligebam te maximum6 in modum bis
1 Ms. diplicet - 2 ne.
s In cod. Ambrosiano deest - Cod. Vaticanus I. F. - i Joannes Fran-
ciscus Gonzaga Mantuse marchio, vir superbus, pavorem injiciendi cupidus,
pecunia) perditor, Paulam Malatestam, mulierem alta me'nte et optimis mo-
rta praeditam, uxorem duxit, cui forsan tribuendum est si Victorino Fel-
trensi, saeculo xv praeceptorum principi, Joannes Franciscus filios instituen-
dos tradidit, ac clarissimis viris favit. Callidus Consilio in rebus publicis,
armisque assuetus, sic inter Mediolanensium duces et Venetum senatum se
gessit ut jugiter rogatus et promissis illectus a potentissimis semulis pro-
priam auctoritatem et principatum auxerit. Epistola haec nuncupatoria in
opere De Pictura ab Alberto ipso latina lingua reddito ante diem 24 sep-
tembris 1444 exarata videtur, extremus enim ille dies fuit Gonzagae. Huic
Baptista operam nullam prsebuit, sed Ludovico Alio ejus. - 5 Ambr. addit C
- 6 Vat. maiorem.
 
Annotationen