Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mattioli, Pietro Andrea; Dioscorides, Pedanius; Valgrisi, Vincenzo [Bearb.]
Petri Andreae Matthioli Medici Senensis Commentarii, In Libros Sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei, De Medica Materia: Adiectis quàm plurimis plantarum & animalium imaginibus, eodem authore — Venetijs: in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1554

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.70214#0010
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Epistola
na, ne longior sim, quam deceat, consultb praterco. Ii siquidem nobilitate
ac iucunditate huius scientia dusti, lludio item posteritatis iuuanda, & per-
petua: sibi concilianda fama:, non dubitarunt varijs sese uita periculis com-
mittere,dum permultas ignotas peragrarent regiones, ut ueram legitimam-
que simplicium medicamentorum cognitionem consequerentur. Porro
quod plantarum peritia, aut inuentio, prater eam quam maximam secum
adfert voluptatem & utilitatem, gloriam quoque & laudem pariat sempiter-
nam, nouerunt non tantum vniuersi orbis sapientes,diligentissimi rerum in-
dagatores , sed summi etiam ac potentissimi reges . Quippe illorum clari-
tatem, qua: hinc potissimum ortum habuerat, admirati, rati in hac antiquis-
sima facultate summum splendorem, singularemque prastantiam esse, tan-
tum otij ac studij ad eam percipiendam, & illustrandam contulerunt, ut eo-
rum plerique de plantarum historia & viribus libros condiderint. Nonnulli
generola antidota composuerut, ut ita sua, & aliorum mortalium uitausui-
que consulerent. Ali) etsi ex rebus consilio & armis praclare gestis se illu-
stres reddidissent, ciim tamen illullriores esfici se posie cernerent, si claris-
simam flirpium facultatem ipsi quoque suo essent studio prosecuti, e remo-
tissimis terrarum regionibus raras nobilczsque plantas ingenti pecunia con-
quilitas, ad se transferri curarunt, ut certam ac ueram earum historiam de-
scriberent. Neque illud certe hos latuit, quod si hac in re lludiose diutius
uersati, egregium quicquam inuenissent, aut scriptis tradidisient, suum no-
men esset nullis non seculis celebre duraturum. quadoquidem herba:, qua:
singulis annis reuiuiscunt, repullulant, & reuirescunt, eos perpetuo in ho-
minum memoriam reuocant, qui illas inuenerunt, uel de ipsarum historia &
viribus aliquid posleritatis memoria’ prodiderunt. Qua in re eos minime
deceptos comperimus. nam satis persuasum est omnibus, Gentiananx her-
bam a Gentio Illyriorum rege inuentam, ab eo quidem appellationem mu-
tuatam esie, illi vero claritatem, & immortalitatem retribuisse. Similiter Ly-
simachia (ut Plinius elt author) Lysimachum Macedonia regem, qui eam
inuenit & nominauit, perpetuis laudibus celebrat. Scordium item, Mithri-
datem magnum illum Ponti regem, a quo Mithridatia herba nomen acce-
pit : quin & Eupatorium, eundem Eupatorem cognominatum, a quo her-
bam hanc inuentam & didam esie uolunt, nominis aternitati commendant.

Clymenos praterea herba Clymeno regi inuentori suo, Euphorbium luba
Mauritanorum, Telephium Telepho Mysia regibus, Echium & Anchusa
Alcibiadi Atheniensium duci, famam largiuntur aternam. Hinc etiam cla-
rent, Attalus Pergami, & Euax Arabum reges . siquidem hic de simplicium
medicamentorum viribus ad Neronem Imperatorem multa conlcripsit: il-
le uero, dum plura (ut Galenus perhibet) aduersus uenena, & animalium ui-
rus eiaculantium icius conficeret antidota, plurimum laboris insiimpsit, ut
legitimas plantas nanciiceretur. His accedunt Arclielaus Cappadocia, Ma-
sinissa Numidia, Agamemnon Argiuorum reges, quorum nomina nulla
vetustate extingui poterunt, ob eam quam in cognoscendis prodendisque
itirpibus
 
Annotationen