Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PREFAZIONE.

VIRO CLARISSIMO

XXV

SEBASTIANO DONATO.

MARIVS GVARNACCIVS.

OUam a me diu expetis compendiariam Musei Guarnacctt descri-
ptionem, en tibi mìtto tandem Vir Eruditissime.

Ipse Guarnacciae aedis prospeftus, frons ipsa Musei, quod am-
ple£litur, adlervatque, praesefert magnitudinem. Cavedium enim plu-
rimis tum Romanis, tum Graecis scriptis lapidibus ex ordine adposb
tis refertum eif. Harum Inscriptionum ego tibi misi, tuque in vul-
gus protulisti exempìa. At 'his Marmoribus exceptis, nonnullisque
Graecis statuìs, ac memorabili numorum Romanorum serie ; reliqua
hujus Musei omnia Etrusca sunt. Quare Museum jure, meritoque
Etrufcum adpellatur; utpote ex Etruscis hypogaeis, in hoc agro Vo-
laterrano, adsiduis, laboriosisque Terrae egestionibus a me repertum.

A Monumentis, quae in ipso sunt Cavedio, exordior: Vetustis-
stmum heic speJatur, atque ingens fragmentum marmoreae coroni-
dis optime extrudsum, atque eo elaboratum opificio, quod Galli Co~
àrone perlè forte dicerent; ea de causta, quod iidem Gaili, in Ar-
gentis, ac hujusmodi rebus mirifice, ut solent, persiciendis, sese il-
lam putant excogitasse industriam, quae in hisce antiquistimis Monu-
mentis ab Etruscis jam excogitata perspicitur. Eodem in Atrio ad-
sunt etiam Zophori, & Epistylia, 8c Capitula Pario item marmore
affabre sculpta. Imo & Columnarum striatarum fragmenta ex Etru-
sco hujus Urbis eruta Amphitheatro.

Hoc Amphitheatrum Volaterris extitiste testantur, tum illius
vestigia adhuc apparentia , quae recenset Gorius ( Muf Etr. Tom.
III. Dijscrt. I. àe Aeàif. publ. Clasf. L Tab. VIII. ) tum alia Mo-
numenta a Eaphaele Volaterrano , 8c Leanàro Albertio , & Equite
Guazzesio in elucubrationibus Academiae Cortonensis, atque ab aliis
luculenter relata , quibus Volaterranum hoc Etruscum Amphithea-
trum satis celebratur. Hac de re tu ipse oculatus es testis, Vir Cla-
ristime; namque Amphitheatri ejusdem contemplatus es fornices, &
Ellipsim, in iis effostionibus, quae, te spe6fante, & quum te Vola-
terris optatistimo excepifìem hospitio, fa6fae sunt. Ex hoc autem
Amphitheatro erutae, 8c in eodem Gavedio adservatae reperiuntur
' Tom. IIL d statuae
 
Annotationen