Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
^6 FERDINANDI VALDESll

tiam, vi£lus est Lampridius. Si hoc deest, neque pro Pietate Opi-
nativa, sive pro Opinionihus tutandis Vitam dare licet, Lampridìus
vicit. Judex interea erit Theologorum eorum chorus, qui nulli fa-
£iioni nomen suum dedere ; atque utinam Judicium hoc arriperet
ipsamet Apostolica Sedes. Tunc eluceret, num in Lampridium, an
in Voti Sanguinarii patronos, coniiciendum sit efiatum hoc Senecae
Lib. 2. Gap. p. de Ira: Inter cetera mortalitaùs incommoda & hoc
efì, caligo mentium ; nec tantum necejfìtas errandi, fed errorum amor•
Atque in haec verba desivit Romanus Abbas, quem tibi quoque,
mi Azevede, loquentem exhibui. Vale

Neapoli VI. Id. Novembr. MDCGXLI.

Egregto, atque inter paucos amico viro Gregorio de Azeveào Valdefìus Sah

EPISTOLA OCTAVA.

Rbi tratus forte fueris, mi Azevede, respirasie ali-
quantisper Antonium Lampridium post tres Literas ad-
versus eum scriptas, de quibus antea longum ad te
sermonem habui. Sed aestuantibus. nimium animis ad-
versariorum, brevi spe£Iandum heic se praebuit nova
quaedam Epistola, ad eruditum Equitem scripta, ac Pànormitanis
typis edita. Au£ì:or illius uno folio rem conficit, tamque gloriosum
militem sese prodit, ut inssatis buccis edicat, che per gittare a terra
la gvan macchina del Lihro d' ejfo Lampridio, è pih che sujfìcie?ite
uno fcarfo soglio. Felicissìma profeSto ingenia Siculum solum parit,
8c egregios Theologos ; an autem inter eos numeratidus sit Auótor
Epistolae hujus, tute judicare poteris, ubi Epistolam ipsam legeris,
cujus exemplum ad te mitto. Injucundum tamen fortasse tibi noti
erit rescire interea, quae egomet hac de re accepi a Messanenst quo-
dam mobili amico meo, proxime praeterita aestate Panormi versato.
Non postremus est ille in eruditionis amore, & quum controversia
de Voto Sanguinario ferveret, enixe curavit, ut dignosceret, quae
identidem ea de caussa Panormi accidissent. Is ergo mihi narravit,
quam plurimos in ea Civitate pro Pia Sententia stare, quod sane
laudaodum; sed neque deesse Theologos a Voto Sanguinario alienos.
Spppressa ibi, quoad fieri potuit, Lampridiani Libri exempla; verum

ex
 
Annotationen