Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pirogov, Nikolaj I.
Anatome Topographica Sectionibus Per Corpus Humanum Congelatum Triplici Directione Ductis Illustrata (Text) — St. Petersburg, 1859

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.15245#0021

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
SECTIOIS CAPITIS, COLLI ET COLIINI VERTEBRARUM
TRIPLICI DIRECTIONE DUCTfl.

In instituendis capitis sectionibus haec mihi imprimis proposui, 1) ut as-
pectum figuramque caveae cranii et cavearum, quae organa sensuum inclu-
dunt, situm et limites accurate exponerem; 2) ut mutnam dispositionem et mo-
dum, quo pars medullaris, ganglia et ventriculi cerebri ordinantur, investi-
garem; 3) ut situm, directionem, limites et ambitum canatium, fossarum si-
nuumque, qui in morbis dijudicandis et manu curandis magui momenti sunt,
e. <r. canalem nasalem, sinum frontalem et antruui maxillare, ad naturae veri-
tatem demonstrarem; 4) denique ut series strataque musculorum, vasorum et
nervorum principalium atque circa fossas caveasqne disposilorum (ut circa
fossam pterygopalatinam, cavum oris etfaucium), explanarem.

Itaque cranium in cadaveribus congelatis modo a jornice vsque ad basin
directione transversa in plurimos discos, crassitudinem 3"',—4'"—5"' Par.
adaequantes; niodo cranium ab una auricula (dextra vel sinistra) ad lineam
medianam corporis per strata tenuia (ejusdem crassitudinis) in longiludinem
persecui; modo denique crania congelata inter radicem nasi et sinciput in
multos discos eosque anleriores et posteriores diffidi.

Praeterea in nonnullis cadaveribus, fornice cranii remoto et basi relicta, ca-
rebrum velamentis investitum idque gelu expositum et congelatum, per strata
tenuia persecabam.

Quum jam ab antiquissimis inde temporibus a viris doctis multis sectiones
cerebri per strata institutai sunt (Vesalius, Eustachius, Spigelius, Jenty alii-
que; conf. tabulam hisloricam initio operis nostri adjunctam); et in operibus
recentiorum auctorum (Vick d'Azyrii, Soemmeringii, Cloquetii, Arnoldii alio-
rumque) imagines cerebri secti frequentiores fieri solebant; at nemo unquam,
ni fallor, cranium cerebrumque in strata tenuiora, tamque multipartila, persee-
tum neque delineavit nee descripsit. Negari quidem nequil, quin cl. Stillingius
(vid. Disquisitiones de structura cerebri 1846) et medullam oblongatam et pon-

Fasc. 1. *
 
Annotationen