Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pirogov, Nikolaj I.
Anatome Topographica Sectionibus Per Corpus Humanum Congelatum Triplici Directione Ductis Illustrata (Text) — St. Petersburg, 1859

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.15245#0563

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
FASCICULUS 3 B.

SECTIOMS IN LONGITUDINEM DLCTAE, (JL \E CAVEAM ABDOMINIS
ET PELVISIN AHICDI ET POSTICUM SEGMENTCM DIFFINDUNT,

Quum sectiones consueto modo per caveam abdominis hac directione
ductae ad situm viscerum caveae huic inclusorum perlustrandum non
multum conferant, aliam prorsus encheiresin excogitavi, quae vaJde
compositam et variobilem dispositionem atque relativum situm horum
organorum, praecipue vero stomachi, inlestinorum crassorum, jecoris
et lienis clare distincteque demonstrat. Hacc vero encheiresis in eo
consistit, ut in cadaveribus solidissime congelatis caelo et malleo eo-
rum ad instar again, qui e saxo sculpunt. Parietes igitur cavea-
rum omnesque partes vicinae congelatae et inter se in unam massam
glacialem solidissime conjunctae frustatim scalpro malleoque frangun-
lur et distrahuntur, fractae forfice removentur, crusta glaciei aqua fer-
vida dissolvitur, viscera hac ratione enucleantur et in situ perfecte
normali (si nullo morbo antecedente correpta erant) ante oculos expo-
nuntur et aperiuntur. Certe scnlplura haec analomica ad demonstran-
dum situm viscerum abdominis mobilissimorum quam maxime idonea
est et melius quam ullus analomicus praeparandi modus omnes muta-
lioncs et varietates situs horum viscerum illuslrat.

Quum situs ventriculi el cali transversi ad diagnosin morborum ma-
joris momenti sit et medici in situ horum organorum distinguendo sae-
pissime fallanlur, quum re vera situs stomachi et coli, prout vacua
aut cibo et excrementis extensa sunt, varient, opus mihi erat, ut nostro
sculptili praeparandi modo praecipuas has varielates situs demonstra-
rem et adumbratas in fasciculo hoc operis nostri exponerem. Ut autem
hae varietates situs animo melius imprimerentur, ventriculum et cur-
vaturas intestini coli in cadaveribus congelatis ita enucleavi, ut partes

Fasc. 3 B. \
 
Annotationen