Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pirogov, Nikolaj I.
Anatome Topographica Sectionibus Per Corpus Humanum Congelatum Triplici Directione Ductis Illustrata (Text) — St. Petersburg, 1859

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.15245#0374

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2

riora vel posteriora paululum declinat, quod partim a situ, quem
thorax habet, durn serra ducitur, partim a varia conformatione ipsius
dependet. Revera linea ficta, quae axem cavi thoracis repraesentat.
in diversis corporibus non una eademque est, sectiones igitur thoracis
fere nunquam lineae huic plane parallelae evadunt; attamen exiguae
illae lineae secantis declinationes nihil impediunt, quo minus, si ad
studium sectionum thoracis accedimus, de situ organorum cavo hoc
inclusorum clarani distinctamque notionem habeamus; etenim omnes,
quantulaecunque sunt, lineae secantis aberrationes in qualibet sectione
facile determinantur, si distantiam limitum aut ossium persectorum
a punctis certis sceleti thoracis, e. g. a junctura costarum cum vertebris
vel cum sterno, accurate circino metamur.

Situs cordis et dispositio partium, quibus constituitur, iis praecipue
sectionibus illustratur, quae per cartilaginem costae tertiae, per costam
secundam, per articulationes sternoclaviculares et per costam primam
utriusque lateris ad 15 lin. Par. a junctura cum cartilagine ipsius
ducuntur.

Nonnullae icones cavum thoracis et organa hac cavitate inclusa,
frustulis glaciei, quibus partes congelatae coarctantur, non remotis,
repraesentant, quamobrem in his picturis linearibus limites pleurarum
et pericardii (qui in aliis iconibus tribus aut quinque lineis contiguis
adumbrantur) nec non partes cavitatibus cordis inclusae, ut trabeculae
carneae, ostia venosa, valvulae etc. non conspiciuntur. Hoc ideofactum
est, ut aspectus. quem partes congelatae sectione quidem instituta
offerunt, melius exprimatur.
 
Annotationen