Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pirogov, Nikolaj I.
Anatome Topographica Sectionibus Per Corpus Humanum Congelatum Triplici Directione Ductis Illustrata (Text) — St. Petersburg, 1859

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.15245#0511

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
— 9 —

Tab. 12) vena iliaca externa non ad internum arteriae latus, sed sicut
infra ipsum decurrens appareret si segmentum sectionis, quod icon 12ma
effingit (fig. 1 et 12), ad perpendiculum ante nos posituni contempla-
remur.

Quoniam in vinctura arteriarum iliacarum institmnda gravissimum
est locum incisionis eligere, ubi peritonaeum a pariete abdominali fa-
cillime sejungi possit, quum porro strata praecipue lendinea abdomi-
nis peritonaeo arctissime adnexa sint, in sectionibus obliquis certam
distantiam aponeurosium a punctis prominenlibus ossium pelvis (ut
facilius invenirentur) adnotavi, strata musculorum, quae ad perito-
naeum denudandum inciduntur, paululum dimovi (ut limites ipsorum
clarius in conspectum venirent) atque spatia sellulosa nonnulla, quae
sejunctionem hujus membranae a partibus vicinis faciliorem reddunt,
exacte determinavi. Ex. gr. in fig. 3. Tab. 14—15 scctio oLliqua pel-
vis regionem, quae ad vincturam arteriae iliacae externae et adeo
trunci aa. iliacarum communis institucndam aptissima est, stratis mus-
culorum et aponeurosium dimotis, ante oculos ponit. Tab. 12, fig 2,
spatium cellulosum (f) in angulo juncturae fasciarum transversae et
iliacae situm alque oblique persectum adumbrat; — ad vincturam arte-
riae iliacae externae applicandam plagam obliquam (ligamento Pou-
partii parallelam) ita infligere suadeo, ut angulus ipsius exlernus spatio
huic cclluloso respondeat, etenim peritonaeum in parte vulneris exter-
na tuto denudatur et denudatum facile sejungitur; quod propria expe-
rientia edoctus contendo.

Vinculum arteriis iliacis fere scmper supra locum incisionis appli-
catur, nam non omnes parietis abdominis regiones incisioni aptae,
sed in nonnullis vuinus propter facilem peritonaei laesionem periculo-
sum est. Ex. gr. e regione trunci iliaci communis vagina musculorum
Rectorum abdominis et linea semilunaris Spigelii (aponeurosis m.
Transversi abdominis) positae sunt; partes autem hae tendineae cum
peritonaeo tam solide cohaerent, ut sine laesione ipsius vix sejungi
possint. Sectiones vero pelvis obliquae et per locum ipsum, arteriae
ubi vinculum injicilur (conf. Tab. 13, fig, 1. Tab. 14—15, fig. \, 2)
et per locum plaqae, quae parieti abdominis ad arterias denudandas
infligitur. (Gonf. Tab. 12, fig. 1. Tab. 13, fig. 2, Tab. 14—15, fig.
3) ductae, diversa puncta pnrietis abdominis, tam operationi vincturae
aptissima (Tab. 12 et 13, (ig. 2. Tab. 14—15, fig. 3), quam prorsus
inepta (Tab. 13. Tab. 14—15, fig, 1, 2) exacte repraesentant.

In vinctura arteriarum iliacarum digitus Chirurgi peritonaeum a
partihus, quibus adhaeret, sejungens convexitatem sacci peritonaealis

Faso. 3 A. 2
 
Annotationen