Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pozzo, Andrea
Perspectiva pictorum atque architectorum / Der Mahler und Baumeister Perspectiv (Band 2): Qua porro expeditissima methodus omnia, quae ad architecturam pertinent, optica ratione delineandi exhibetur = Worinn die allerleichteste Manier, wie man, was zur Bau-Kunst gehörig, ins Perspectiv bringen solle, berichtet wird — Augsburg, 1709

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1665#0004
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Se"

AD LECTOREM.

TAndern promissi fidem praesto in lucem edens alteram Perlpe&iv®
partera, quam spero non minori grati animi significatione exce»
ptum iri quam pars prior, coque magis, quod in hac traditur (quan-
tum sine vivae vocis, ut ajunt, adminiculo fieri potest) regula om-
nium expedirissima , qua; ad optica; intelligentiam conducant.
Proinde illud pro certo sumo, statim atque ad hoc opus legendum accesserir,
quisquis fuerit in priori volumine, vel mediocrirer versatus, eum vel primo
intuitu omnia perceprurum, cum nihil hie sit a prioribus vehementer abhor-
rens. Haec igitur, quam tradituri sumus regulam, est ea ipsa, atque expedi-
risfima, qua haclenus usus sum in operibus, qua; tum Roma?, tum alibi loco-
rum exhibui, doeuique brevi, nee sine succesTu multos, etiam siingenio essent
non vehementer solerti. Vereor tarnen ne plures, licet in casteris facultatibus
eruditi, haud facile eam assecuturi sint, propterea quod geometriae, atque ar-
chiteftura; seientia sint destituti, qua; satis perspe&a esTe deberent jam pridem
his, qui ad hanc fäcultatem accedunt, quandoquidem utraque sunt veluti
materies, qua constant opera optice elaborata: Sc quoniam hie est cardo ma-
ximi momenti, non praetermittam identidem inculcare, jam per occasionem,.
ac veluti per transennam , }am consulto in aliis explanationibus hujus libri.
Hoc igitur est opus suseipiendum ä Piöoribus & Archite&is, ad quos hie li-
ber dirigitur, qui propter usum delineandi ea, qua; ad praedistas artes perti-
nent, maximam partem laboris,acdifficultatis, opinor jam superarint. Miror
itaque nonnullos Piftores, vel disficultate, vel desidia ä studio optices abhor-
rentes eam apud multos ineusaretanquam figurispingendisprorsusinutilem:
verum hi vehementer errant, cum vel plurimum ad illas etiam conducat.
Cavete igitur ne eorum difteriis inducamini, ni & vos velitis in eos palmares
errores ineidere, qui in eorum pifturis nee rarentur, nee sine risu speftantur:
& tarnen Pi&ores, nihil tale cogitantes, pingunt tarnen optica; speciem colo-
ribus convestitam, licet figuris compositam humanis. Quapropter necesse
est ut has regulas probe calleant, praesertim hi, qui in pingendis peramplis
operibus se exercent, ostendentes artis hujus peritiam in contrahendis sigu-
ris collocandisque in planis, intendendis remittendisque umbris, ac colori-
bus, ac praseipue ob nobilitanda opera pulchris architesturae inventis, alio-
quin non solum haec ignorabunt, verum nihil gratum, jueundumque esfi-
cient apud viros in hac facultate versatos, vel in unius figurse imminutione.:
Contendendum itaque vobis est, ut vim hujus regulae in primoribus explana-
tionibus pereipiatis, in quibus rerum disficiliorum fundamenta jeeimus.
Quod si aliquando ineidetis in explicationem breviorem, quam illae, qua; ini-
tio positae sunt; seitote consulto id fa&um esTe, ne pluries eadem ingerere-
mus, neve tenebras diseentium mentibus ofFunderemus praspostera verborum
ünearumque multiplicitate. Quod si cupitis brevi in hac facultate proficere,
in solis commentationibus inutiliter tempus ne terite, neve in evolvendis pa-
A 2 ginis,
 
Annotationen