Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Anacreon; Rose, Valentin [Hrsg.]; Preisendanz, Karl [Hrsg.]
Carmina Anacreontea e Bybl. Nat. Par. Cod. Gr. Svppl. 384 — Leipzig: Teubner, 1912

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.52244#0012
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
VI

PRAEFATIO

paenultima: »illa quoque γριφώδη pag. 5351) ex vetere
codice epigrammatum descripsi, quod [sic] Louanii habebat
lohannes Clemens Anglus«.2) qua in urbe Stephanus anno
1551 rediens ex Anglia versatus est. ac tamen valde du-
bium est, an codex ille vetus, de quo Stephanus loquitur,
idem fuerit atque Anthologia Palatina, quamvis confidenter
Rose Stephanum spectasse illam contenderit ac probare stu-
duerit.
Quod enim loannem Clementem ex Italia, ubi intra annos
1522—1525 versabatur, codicem Palatinum ad Thomam
Morum familiarem detulisse evincere ille voluit, haec recte
dici denegare videntur losephi Scaligeri verba quaedam pro-
lata in epistula data IX Kal. Mart. anni 1607 ad lanum
Gruterum (ed. Francof. 1628, p. 724 ep. 430): »Audiui non
femel ex Francifco Porto Cretenfi, optimo & eruditiffimo
fene, fe in manibus Nicolai Sophiani hominis Graeci inte-
grum ανθολογία! codicem fummae vetuftatis vidiffe; in
quo omnia illa Epigrammata, quae narras, exftabant, quae
non dubium eft, propter praetextata verba & obfcenitatem
a Planude monacho damnata fuiffe«. deinde in epistula in-
sequenti (XII Kal.Iun.): »Iam video, inquit in p. 725, illum
codicem eundem effe, quem Nic. Sophianus habebat, nam
praeter alios codices ei erat3) & integer Stephanus έθνικο-
Ypacpoc, cum toto K & Λ . . . Sed codicem Ifocratis idem
Sophianus habebat . . . Ifti Sophiano idem & nomen & co-
gnomen commune cum eo fuit, qui Graeciae tabulam confe-
cit, ne forte quis eundem putarit«.
lam vero Paulus Colomesius4 5), Rose0), Wolters6), Sca-
ligerum memoria destitutum Nicolaum cum Michaele So-

li Sunt epp. Anth. Pal. XIV 52. 56. 58. 60. 62.
2) Quo de viro imprimis Rose in ed. praef. pp. VI. XXsqq.
egit; cf. etiam Paulum Wolters in diss. Bonn. 1882 »De epi-
grammatum Graecorum anthologiis« p. 5 adn. 2.
3) Editio praebet »inerat«; emendatio Woltersio debetur
(diss. p. 7).
4) In Cimeliis literariis cap. XVIII opusc. Ultr. Elzev.
5) In ed. praef. p. VII adn. 33. 6) In diss. p. 5sqq.
 
Annotationen