Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Anacreon; Rose, Valentin [Hrsg.]; Preisendanz, Karl [Hrsg.]
Carmina Anacreontea e Bybl. Nat. Par. Cod. Gr. Svppl. 384 — Leipzig: Teubner, 1912

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.52244#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFATIO

Exemplaribus Auacreonteorum editionis tertiae a Valen-
tino Rose anno 1890 factae1 2) divenditis bybliopola Lip-
siensis a me petivit, ut novam pararem editionem, quod
negotium eo libentius suscepi, quod haec odaria codice ce-
leberrimo continentur, quem Stadtmuellero mortuo pertrac-
tandum mihi proposui.
Leguntur Anacreontea non nisi in Anthologiae Palatinae
parte altera et eadem minore, Parisiis quae servatur in
bybliotheca Nationali cod. Gr. suppi. 381 insignita, de huius
tomi a me annis 1907 et 1910 inspecti collatique sicut de
totius codicis tam condicione quam fatis quoniam aliis lo-
cis3) fusius disputavi, pauca nunc commemorasse de his
rebus mihi sufficiat.
Princeps Anacreonteorum editor Henricus Stephanus anno
1554 3) factus est. qui, verbis eius si fides habenda est,
codicem ipsum in academia Louaniensi vidit et in mani-
bus habuit, affirmat enim in editionis »Άνθολογία διαφό-
ρων επιγραμμάτων παλαιών« anno 1566 factae pagina
1) »Anacreontis Teii quae vocantur ευμποαακά ήμιάμβια . . .
edita a Valentino Rose, Lipsiae iterum impr. 1890« (ed. I
a. 1868, ed. II a. 1875).
2) Cf. programma gymnasii Heidelbergensis a. 1910 »Zur
griechischen Anthologie« Teubn., pp. 17.22sqq. et »Codices
Graeci et Latini photographice depicti duce Scatone de Vries,
tom. XV Anthologia Palatina, praefatus est Carolus Preisen-
danz«. Lugd. Bat. Sijthoff' 1911 vol. 1 coi. Isqq. (»Praefatio«).
3) »Άνακρέοντοε Τηΐου μέλη. Anacreontis Teii odae. Ab
Henrico Stephano luce et latinitate nunc primum donatae.
Lutetiae ap. H. St. MDLIIII«. quae editio praesto mihi non
fuit; editione altera (1556) uti poteram.
 
Annotationen