1584.
1. 0. Giphanius G. Μ. Lingelshemio.
S. D.
[K. 617. 156—157.]
K^^^jinas a te literas eodem fere tempore accepi, Heidelbergae a
0 te datas, una cum dictatis in polit, et institut. De quibus 5
magnam tibi gratiam habeo. Magnopere autem tibi gratulor
munus illud virtuti et eruditioni tuae debitum. Imo et ipsi principi
gratulor eum doctorem, a quo vitae rationem et institutionem non
minus praeclaram quam a parentibus ortum accipere poterit. Deum
oro, ut principi, reipublicae, tibi, parenti, propinquis et amicis hoc 10
munus faustum et felix esse velit. Tu mi Lingelshemi fac statim
ut percurras libellos aliquot de principum institutione, cum ut in
colloquiis et conviviis ut fit demonstres tuam diligentiam, tum ut
inde aliqua interdum sumas ad usum principis tui. Scio hoc munus
instituendi principis tibi cum praefecto quem vocant commune 15
esse. Sed tuae partes non sunt minimae. Videbis igitur Xenophontis
paediam Cyri, Plutarchi duos aut tres libellos, Erasmum, Foxium,
Heresbachium, Vivem et si qui extant alii. In literis velim te
parare tibi et legere diligenter philologos omnes, Camerarium,
Victorium, Hartungum, Turnebum, Muretum, lunium, Sigonium, 20
Canterum, Pithoeum, Lipsium, GuilielmiumFruterium, Deusam,
Carrionem alios id genus; paucis et parvis libris adversariorum, no-
varum, variarum, antiquarum lectionum, verisimilium etc. optima
quaeque in veterum scriptis explanant. Librorum nomina in Gesnero
pleraque extant, ipsos petes Francofurto. Id quoque operam dabis, 25
ut eos tibi pares scriptores, qui de republica et de antiquitatibus
scripserunt. In quo genere excellunt praeter veteres Cuspinianus,
Fabricius, Larius, Onufrius, Sigonius, Gruchius, Hotomannus, Ant.
Reifferscheid, Quellen. I. I