Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
268 M.Berneggerus I.G.Zincgrefio. I.G.Zincgrefius G.M.Lingelshemio. 1626

216. Μ. Berneggerus I. G. Zincgrefio.
[H. XXXII. 277—278.]
S. P. D.
Valde incommode accidit, ut sub hoc ipsum tempus, quo nostra-
tibus ad mercatum Francofurtanum euntibus literas ad amicos
committere soleo, gravis dolor oculi dextri me corriperet, in quem
culex aut nescio quid animalculi se insinuavit: itaque iam a quatri-
duo omnem scriptionem, omnia studia intermisi. Sed te certe princi-
pem amicorum insalutatum relinquere non possum. Quanquam quae
10 ad binas tuas proximas responderi velles, ipso ex Glasero, ipso
Sartorio cognosces. Hoc unum scires, faciendum putavi, Ioan. Va-
lentin© Andreae me donasse, cum in thermis agerem, exemplar
Apophthegmatum tuorum, de quo quid sentiat quidque promittat, ex
hac schedula cognosce. Vir egregie doctus est, quod forsan ex
15 eius scriptis tibi quoque constat. Itaque non puto aspernandam
quam offert operam. Ero, si placet, internuncius. Ignosce, quaeso,
brevitati. Vix enim haec certe potui. Sed amor etiam supra vires
multa potest, quem tibi, vir egregie, sempiternum spondeo.
7. Sept. 1626.
20 Adr. : D. Zincgrefio.
Wormatiam.
217. 1. G. Zincgrefius G. Μ. Lingelshemio.
[K. 617. 77. BS.]
S. Vir amplissime!
Monasterium ad Navam, nudius decimus quartus, appuli, sed spe
obtinendorum redituum meorum decepta ad amicos me Sime-
renses recepi, qui me hactenus detinuere, cras Deo favente Worma-
tiam reversurum. Quas his vides inclusas, ab huius inspectore dioe-
ceseos accepi literas, tibi meliore de nota commendandas. Pastorem
nostrum Frenshemensem interim me absente remotum etiam audio
10 ab officio suo. Clades Dani, Arausionensis repulsa, recessus (quam
fugam adversarii contendunt) Mansfeldii ut nostratibus spem fere
minuit liberationis, ita mirum in modum Hispaniensibus animos auget,
qui prae sua felicitate iam omnes Gallorum Anglorumque conatus
et consilia fastidiose satis elevant, iamque mussant de obsidione non-
15 nihil arcis Homburgensis! Literae a Mazano Moguntiae mihi red-
 
Annotationen