298
G. I. Vossius I. Grutero.
1627
deant. Nam habet ea provincia proceres literarum et literatorum
mire amantes, ut certo tibi persuadere possis, carum te atque in
pretio istic fore. Et vilior ibi annona quam aliis plerisque foedera-
tae Belgicae locis. Scis etiam, quanti intersit habere collegas, non
eruditissimos tantum, verum et humanissimos, inprimis τους του &eiov
λογου κ^ρηκας καί διδασκάλους, quibus, quando boni, nihil est me-
lius acceptiusque, quando mali ac crabronum similes, nihil est de-
’5 terius ac magis invisum. At collegis uteris ut eruditione ac doctrina,
ita virtute ornatissimis. Ex sacro vero ordine collegae tibi futuri
duo eximii viri, quorum unus affinitate aliqua tibi iunctus ac ele-
gandorum literarum non gnarus modo, sed etiam in hac aetate cultor
sedulus: alter item vetus amicus, quicum tot annos in Heidel-
20 bergensi academia vixisti. Uterque ea praeditus humanitate, ut
proprio quodam naturae munere ad eam virtutem facti videantur.
Quare non tibi negotium erit cum hominibus, qui praesentes laudent,
absentes, ut tuus Plautus loquitur, frigidam subdole suffundant: quales
ego nimis multos novi, quosdam etiam non sine dolore experior.
25 Accedit ad ista, quod iuventus ibi, ut audio, satis sit modesta bene-
que composita. Nec duram suscipies provinciam. Leges Florum,
lustinum, Livium, Tacitum, alios quos voles scriptores, studiose adeo
contenteque tibi lectitatos, saepiusque, ut arbitror, praelectos. Interim
occasio tibi erit limandi vetera, ruspandi nova, quae reipublicae lite-
3° rariae bono, tuique cum nominis honore partim in academia illa,
partim etiam in nostra, si ita tibi videatur, lucem mox videre possint.
Equidem si quid huc transmiseris, non defugiam laborem corrigendi,
in quibus typothetae aberrarint. Quare ne te hominem Belgam
Belgis diutius invide. Nec aetatem obiecta, quae necdum effoeta,
35 sed ad molles Musarum labores satis est vegeta. Cogita impera-
torem stantem mori oportere. Sane longe quidem mallem, ut una
nobis Lugduni in studiis esset vivendi potestas. Sed nunc quidem
non licet mihi esse tam beato. Gaudeo interim, quod iisdem foede-
ratis provinciis agemus, nec longo adeo dissiti intervallo, ut non ali-
4° quando excurrere liceat, ac literarum commercia crebra esse possint.
Sane non mihi modo id iucundissimum futurum, sed etiam uxori
meae, quae saepe tui meminit et cognatarum Smetiarum, etsi non
nisi puella admodum omnes vos viderit ac plerosque eius iam
familiae transtulerit Deus in meliores sedes. Edidi hoc anno libros
45 tres de historicis latinis. Eorum historiam perduxi usque ad Caro-
lum V. Exemplar non mitto, ne librariam supellectilem tuam
magis onerem. Sed videbis, simulae pedem in Belgica nostra po-
sueris. Felicem diem, quando te liberosque et generum amplecti
licebit. Deum optimum maximum oro, ut veniendi vobis mentem
50 inspiret atque ut etiam in itinere angelum suum det vobis comitem,
qui vos salvos in Belgicis sistat hospitiis. Vale vir eximie, literarum
columen, amor omnium eruditorum, ac cum tuis laetus quam primum