Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1629.

283. Μ. Opitius C. Coiero.

S. P. D.

[Rh. 251. 59.]

ridie tuas accepi, Colere praestantissime, cum iam ad am-
plissimum Lingelshemium et Sebizium nostrum perscripseram. s
Huius parens, vir nobilissimus obvius heri in foro mihi factus,
consultum tibi ex animo mecum vellet, et de modo tua studia
iuvandi serio ac cum cura cogitabit. Nunc quidem, unde desiderio
tuo satisfieri possit, nihil novimus. Venatori de statu hoc gratulor.
Diu exoptavi, ut eruditionem suam peregrinatiuncula etiam aliqua, 10
quoniam his moribus ac indiciis hodie vivitur, exornaret. Erit tamen
et sic mei non immemor, et tu hominem monebis, ne et literis et
Grutero carere me diutius patiatur. Si dn. Lingelshemius suis me
dignabitur, sane gaudebo: si negotia obstabunt, interea tu de statu
eius ad me perscribes. Scire item velim, quid tota domus eius, quid 15
liberi faciant. Item quomodo cum valetudine clarissimi dn. Ber-
neggeri agatur; est enim inter antesignanos meorum amicorum.
De Zincgrefio nihil hactenus audivi. Apud nos lentius circa re-
formationem , sed tamen pergitur. Svidnicenses templum, quod
adhuc habebant unicum, aut iam cesserunt, aut cedere propediem 2O
cogentur. Itaque videris, an nobiscum esse consultum sit. Ego,
quid mecum futurum sit, incertus sum. Tui tamen certe non obli-
viscemur. Interea pistrini tui pulveres animo ferre disce erecto ac
alacri; et cogita, vitam hanc ubivis locorum molestiis, taedio atque
periculis metuque ac spe inani esse plenissimam. Vale, mi Colere, 25
et sequentem annum felicibus auspiciis ac successu rerum optimo
cum amicis, qui apud vos sunt, aggredere.
Vratisl. ex regia. Ipsis Cal. lanuar.
Tuus
Opitius. 3o
Adr. : Praestantissimo viro, domino
Christophoro Coiero
suo.
Argentoratum.
 
Annotationen