Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1630

Μ. Opitius C. A. de Dohna.

4i7

346. Μ. Opitius C. A. cle Dohna.
[Ha.]
Celsissime domine, Maecenas unice.
Spero, me tempus reditus ad te mei iis literis, quas Lutetiae ante
dies paucos perscripsi, satis tibi probasse, quibus et statum 5
rerum in Gallia praesentium aliaque prolixe exposui. Quae vero
interea, dum abii, peracta sint, ut et reliquarum provinciarum assi-
tarum gesta, ab Hotomanno literis tradita, uti confido, accipies.
Nunc huc, quanquam ob pestis pariter metum et grassationes mili-
tares, Croatorum praesertim nostrorum circa fines Lotharingiae non i°
levi periculo, salvus tamen et incolumis delatus sum, praestolaturus
in hac urbe, donec intra quatriduum tuto cum mercatoribus Franco-
furtum ire possim, quarum occasione nundinarum Lipsiam, inde
correptis itineribus domum et in sinum clementiae tuae properabo.
De Casalia varii rumores sunt, pro diversitate animorum et studiis 15
partium. Captam tamen esse, Nanceii constanter affirmabatur. Re-
centibus literis Lugduni scriptis hoc inerat: Monsr. le Mareschal
de Schömberg passe les monts avec douze mil hommes de pied et
quinze cents chevaux pour aller au secours de Cazal qui court
risque, si les Francois ny donnent de cui et de teste, ä quoy iis 20
sont bien resolus. Militem huic rei ex Campania fere evocarunt,
paucis stationibus relictis, quod fidere se tuto Caesarianis non posse,
et ut puto vere, existimant. Lotharingiae dux copias iam habet non
exiguas, et has in auxilium, ut aiunt, imperatoris. Aiunt tamen
ducem Fridlandiae literas quasdam ad ipsum illius nuper ex indigna- 25
tione in partes disrupisse, id quod res minus ex sententia utrinque
procedere indicat. Quemcunque tamen in vultum ille se verterit, de-
solationem provinciarum suarum, quomodo positus in medio evitare
possit, non video. Huguenotis in Gallia tandiu quies est, quandiu
ipsi miseri sunt, et rex aliis bellis occupatus vivit: adeo tranquillitas 3°
nullibi magis fida est, quam cum nihil possidemus. Atque hoc so-
lum discriminis in illo regno et nostro imperio esse puto, quod
Rex Galliarum ducit, et Caesar trahit,
ut nuper in colloquio quorundam Gallorum aiebam. Genevensium
quoque quis status sit, literis ex ea urbe his diebus ab amico per- 35
scriptis cognovi, quibus inter alia haec inerant: Illud plane confiten-
dum est, caritatem annonae in dies ingravescere, quia iam Gallus
interdixit, ne quicquam frumenti ex Sabaudia sua huc inferatur. Si
quid per lacum advehitur, Gallicani praefecti examinant accuratissime
vectores, an ex ditionibus regiis exportent, iisque insidiantur ex ripa 40
orientali, ut attineant. Insolentiores dicunt, se dominos esse Lemani.
Plerique Genevenses putant, se peiorem nactum vicinum, quia nec
faventiorem et potentiorem. Helvetii quoque nihil suggerunt. Est
ipsis quaedam mutua simultas et aemulatio, exigua utrinque charitas,
Reifferscheid, Quellen. I. 27
 
Annotationen