494
C. Colerus Μ. Οριτϊο. B. Venator G. Μ. Lingelshemio.
1632
434. C. Colerus Μ. Opitio.
Succensebis mihi fortasse, amplissime vir, de diu neglecto scribendi
officio. Duci Goetzio carmen meum gratissimum fuit, qui liberale
meo labori ac industriae precium reposuit. Ille invidiam suam me-
cum dividit, quam tamen uterque, ut spero, virtute animi declinabi-
mus. At quotusquisque est, qui sine omni invidia laudem invenit?
Te specto, qui livorem et obtrectationes imperitorum et malevolorum
10 hominum, quas vel unico illo super excisa Magdeburgo epigrammatio
tibi attraxeras, invicto animo sustinuisti ac repressisti. Morosus qui-
dam Senecio, insignis alienae famae obtrectator, cum nihil aliud
haberet, quod reprehenderet, ogganniebat, me scholas publicas et
magistros iuventutis impudenter arrosisse. Verum ego ita sensi, ut
15 ipse vides, ingenia civilia ac inprimis militaria non inertibus studiis,
sed necessariis ad res maturius gerendas instruenda esse, quorum
vigor et vis saepenumero ab umbraticis doctoribus deleretur. Rogo
te maximopere, si meae saluti ac existimationi prospicere possis, ne
mihi desis. Nam confido, tua opera me ex pulvere isto tandem
20 proventurum, nisi sors nascendi et fatum meum obstiterint. Vale,
delicium Germaniae, et me, ut facis, porro ama.
Bregae proprid. Kal. Sept. z'Vnno 1632.
Tuae virtutis admirator
C. Colerus.
435. B. Venator G. Μ. Lingelshemio.
[K. 617. 137. BS.]
Vir amplissime!
Accepi unas tuas Sancerrae, cum Ligeri delapsi a navi egressi
essemus, ut principi meo ostenderem stragem murorum. Bene
nobis successit totum iter, sed non abfuerunt plurimae molestiae,
quas libenter tuli, quia ita tulit princeps, qui in malo lecto et mala
mensa semper bonum animum habuit. Vidimus regem in ipso itinere,
cum venissemus Chariteum, sed alloquendi copia non fuit, quia illo
10 ipso momento, quo in oppidum perveneramus, rex currum conscende-
bat, quem quidem princeps obiter vidit, sed accuratius reginam.
Si Aurelianensis profligatus, si Mommerancius captus, pacem Gallia
habet, an et veniam habituri sint victi, non valde dubitatur. Imo