Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
124

I. Gruterus G. Μ. Lingelshemio.

1622

Durlachensem, qui Brettanam ditionem militibus suis totam occupavit,
ac si scilicet non antea satis vexati fuissent ab Hohenloensibus.
30 Princeps noster veniat, quando vult, non inveniet, a quibus possit
excipi: ita undiquaque universa exhauriuntur. Condoleo gravioribus
illis dn. Gotofredi languoribus: meliora cuncta ei spero voveoque.
Clarissimi Berneggeri benignitatem erga me ad pectus adprimo: sed
quid ei pro tali laborum multiplici catena reddam ? Est vir nec
35 saeculi huius, neque horum hominum. Polyantheae partem quod
probas, plane mihi est inexpectatum. A^obis eam non laboravi,
sed adolescentibus, quibus deesse solet copia et rerum et ver-
borum. Et ne sic quidem, metuo, erit ad ipsorum gustum, quod
integros scilicet immiscuerim locos, non sententiolas tantum et axio-
4° mata destituta omni sua carne. Nimirum eo venimus desidiae, ut
vix simus aperturi os, quei praemansa deglutiamus. Si tamen
opella mea illa utilis fuerit Zetznerianis, assecutus sum scopum
meum. lam sum in adornanda tertia parte similis farinae: nam
meditationibus operam dare non possum ob perturbatam mentem
45 rerum adversarum quotidiana tempestate. In alios quadret mediis
tranquillus in undis. Ego peiora cogito, quam forte unquam sum
subiturus: adeo in malis timor est augur pessimus. Deus nos re-
spiciat oculis benignitatis suae 1 Resaluto omnes tuos, mi domine,
ut et dn. Lansius, et mea Agnes.
5° Tubingae, 27. Febr. 1622.
Vester.

94. I. Gruterus G. Μ. Lingelshemio.

[K. 617. 16—17. BS.]
Salve amicorum smaragde!
Salve amicorum unio!
s Λ 7alde commotus sum scriptione tua, qua volebas, serenissimum no-
V strum certe venire cum copiis, quia nimirum id vehementer spe-
ramus, vehementer quod cupimus: sed enim cum eius rei nulla fieret
mentio in novis vulgaribus, non audeo adhuc credere tantam rem, prae-
cipue iam toties delusus per annum et amplius tali promisso. Quid
10 quod nihil simile scribat Ab. Scultetus Schoendorfio ? Imo cum iunior
Camerarius peteret veniam a matre hinc abeundi cum mercatoribus
Francofurtum, ut inde descenderet in Belgium ad patrem, rescripsit,
expectaret, dum ipsa etiam cum familia eo tenderet occupata Heidel-
berga. Itaque tunc demum credam, venire sidus Palatinum, cum
15 videro. Nam Britannus plane descivit a nobis misitque Romam
episcopum, conciliaturum religiones. Idola admisit omnibus templis.
 
Annotationen