Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Remling, Franz Xaver [Hrsg.]
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer (Band 1): Aeltere Urkunden — Mainz, 1852

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.2354#0173
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1209. 167

deliberato consilio ecclesie nostre, assensu quoque et con-
cessione Prumiensis abbatis, quasdam decimas quas habe-
bamus in salica terra Prumiensis monasterii apud Hillens-
heitn in episcopatu Spirensi, fratribus de Hemminrode ven-
didimus, ut de accepta inde pecunia commodiores et utiliores
ecclesie nostre possessiones emeremus. Ne ergo vel per
oblivionis viciiim, vel cuiuslibet malignitatis Studium predicti
fratres aliqua in posterum ex hoc possint inquietari calumpnia,
sed in iure suo servando perpetua gaudeant firmitate, hanc
kartam fecimus conscribi atque sigillo nostro roborari, ap-
penso eciam sigillo Prumiensis abbatis. Acta sunt hec anno
incarnacionis dominice MCCIX. Amen.

132. Conrad 111. bischof zu Speyer übersieht dem hloster Hemmen-
rode den zehenten «iirf die pntronatsreehte zu Mettenheim.
1211.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Cuonradus
divina favente clemencia Spirensis episcopus et imperialis
aule cancellarius, Omnibus Christi fidelibus in perpetuum.
Tempus edax rerum non solum ea que sunt consumit, verum
eciam que fuerunt ita in oblivionem deducit quasi facta non
fuerint, nisi aut scripto aut bonorum virorum testimonio ro-
borentur. Notum sit igitur cunctis presentem paginam in-
specturis, quod Iustacius abbas de Hemmenrode labore suo
obtimiit, quod 'Pheodericus miles de Kirwilre quidquid iuris
habehat in patronatu et in deciniis ecclesie de Medenheim
in manus domini sui Marquardi de Wilre et ipse Marquar-
dus in manus nostras, quia a nobis tenebat, resignavit. IVos
vero cumüconsensu maioris prepositi, in cujus archidiaconatu
prefata sitä est ecclesia, salvo tarnen iure suo et assensum
prebente capitulo, liberaliter idem ius patronatus cum Omni-
bus integraliter ecclesie in Hemmenrode contulimus. In re-
compensacionem autem istorum bonorum ecclesie in Hemmen-
rode iam dicto Tbeoderico centum et decem marcas puri
argenti dedit, de qua pecunia predium comparatum est, quod
predictus Marquardus a nobis tenet in feodo et a Marquardo
Theodericus. Illud eciam subscribi necessarium duximus,
quod fratres Theoderici eisdcm bonis de Medenheim ab-
renunciaverunt. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant,
presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri muni-
m'ne roborari. Huius rei testes sunt, Otto maior prepositus,
 
Annotationen