Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ruysch, Frederik
Frederici Ruyschii ... Observationum Anatomico-Chirurgicarum Centuria — Amsterdam, 1691

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.12236#0032

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
IO OBSERVATIOIV.
gavit didus magistcr peritissimus. Quid fit? Patiens,re~
<5tius dixerim impatiens, contulit sese secundo die Jispam,
unde incurabilis post aliquot septimanas rediit, claudieans
in hunc usque diem. Mirabar olim patella? mollitiem in
cadavere, &duritiem ejus in sceleto j & quantum hseab
invicem differant, sat accuratecum do&issimo ViroNIat-
thaeo Slado, Medicina: Dodtore celeberrimo, investigavi-
mus, reperimusque eas duritie toto ccelo inter se difterre.
Ansa ergo erroris , quo nonnulli patellam frangi posse
negarunt, exinde orta videtur, quod patellas Sceletorum
solum inspexerint. Quippe per exsiccationem itainduran-
tur, ut difficile sit eas frangere, recentes non item-, qui-
cunque enim utrasque rite examinarit, reperiet recentes
extrinsece tantum duriori lamina obduclas, intrinsece ve-
ro substantia osseo-lpongiosa prxditas, instar diploes in
Cranio,
Observatio IV.
VraUura OJfium duorum Carpi pofi tres annos nondum coalita.
TpRacliuram magnorum Ossium, puta Brachii, Femo-
ris &cc. aliquando talem esse , cpx nunquam ferrumi-
netur , quantumvis ex arte tractetur , noto notius est.
Ast mirahdum , Ossa Carpi, quas admodum sunt exilia,
fracla ex casu ab alto , non iterum coaluisse. Ann. 1681
Nebulonemquendam (cognomine Slagertk) ob furtum ad
suspensionem condemnatum , in carcere visitavi, bc an
ullo morbi genere antehac fuisset vexatus , interrogavi.
Vixi, inquit, sat pancratice, & nullus fere morbus me un-
quam
 
Annotationen