Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sallengre, Albert-Henri de [Hrsg.]; Du Sauzet, Henri [Bearb.]; Coustelier, Antoine-Urbain [Bearb.]; Gosse, Pierre [Bearb.]
Novvs Thesavrvs Antiqvitatvm Romanarvm: Cum figuris æneis (Tomvs Primvs) — Hagæ-Comitvm: Apud Henricvm Dv Savzet, 1716

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.67275#0638

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
12 15* JOANNES
increpantes difceflere. Tum primum quae tempe-
ftas in montibus confediffct, adparuit. Totos fex
dies Marii caftra praetergrediebantur, ecquid ha-
beant quod uxoribus mandari per fe velint milites
irriforie interrogantes. Tanta capiendae urbis fi-
ducia tumentes Marius a tergo adgreffus in loco
quem Sextias aquas vocant oppreffit , qua pugna
horum .plus quam decem Teutonum mynades
funt abforptae. Ciim non minore interim (licet
hoc terrore fublato ) Catulus , qui in Cimbros
fecundo agmine Alpes fuperare nitentes exercitum
duxerat, timore quateretur , collegam Marium ,
eoque fefe tranfitu prohibere eos diffideret, vidtri-
cibus armis adfit quam primum per litteras commo-
nefacit. Hic primo Gallica: patientiae adparuerunt
exempla: ut enim robur elationemque animi often-
tando Romanorum caftris terrorem incuterent,
nudi per altiffimas nives atque Alpium glacies in-
cedebant, & cum non paulo difficilior defcenfus
quam adfcenfus foret, novo inufitatoque modo
huic miferise occurrerunt. Scutis latiffimis corpo-
ri fuppofitis per praecipitia atque locorum abru-
pta ex alto in defcenfum ferebantur. Objecta &
altera huic terrori fuit difficultas flumen Athcfis,
quem non ponte, non navibus, fedgigantea violen-
tia, tumulis vicinis evulfis , montiumque praeru-
ptis, vaftiffimis trabibus flumen oppletum tranf-
iere. Eam fpirantes ferociam fi Vrbem acceflif-
fent, ultimus ille dies regno gentique fuiflet. Qua
fenfim natura coeli, vini deliciarumque dulcedine
languefcente, Marius molliores ad eum terrorem
delendum aditus invenit. Didtus pugnee dies. In
aciem progreflum eft: Catulus viginti duxit mil-
lia , Marius duo & triginta; Barbarorum acies quo-
quoverfus per triginta extendebatur ftadia. Varie
diu certatum eft vidtoria. Tandem & ipfo aethere
Romanis militante, horrenda Barbarorum ftrages
editur. Pars furiis adti fibimetipfis cruentas manus
intulere, partim fugientes a foeminis fuffocati funt.
His cafibus licet innumerabilis multitudo cecide-
rit, captae tamen funt fex myriades , caefi ultra
centum millia. Tertium Tigurinorum agmen, quod
quafi fubfidio Norica infederat Alpium juga, in
diverfa lapfum fuga ignobili evanuit.

C A P.

XLIX

De eodem.

SEd quid moror? Omnibus his bellum contra C.
Julium Caelarem decem annos gcftum, omnes
omnium propemodum gentium copias non parum
excedens, fidem adferat. Hic fi alias unquam non
pro imperio, fed pro falute dimicatum eft. Siqui-
dem ciim jam Romani per omnes terras vidtricia cir-
cumtuliflent arma, fe tutos nifi Gallia quoque do-
mita planeque contufa fore defperarunt. Tantam
fera barbaries proximis praeliis in vifitorum ani-
mis virtutis multitudinifque reliquerat admiratio-
nem , ut fi is denuo furor per Alpium juga infe-
flis agminibus majorum repetens poenas fefe effu-
diffet, Italiam totius Orbis vidtricem turpi fuga
Romani fuerint relidturi. Sic enim, ut inquit il-
le, femper Romani habuere, omnia virtuti fuse
pervia efle; caeterum cum Gallis non de imperio,
fed falute fe pugnare folitos. Prima belli tempeftas
ab Helvetiis, anguftioribus quam pro tanta multi-
tudine limitibus claufis, eft orta. Quos, ne cuiquam
fpes in patriam reditus foret efferata rabie incenfis
moenibus, fe per Galliam trecentis fexaginta ho-
minum millibus effundentes, non aliter quam ad
ftabula pecudes domum redire coegit. Quo cona-
tu repreflb, horribilior denuo belli facies e Gallia
adparuit ; Belgas enim fortiffimus totius Galliae

S E R V I L I V S 1216
A| populus , fenefeentis apud fe Romani exercitus
taedio in arma conjurant, inter quos Bellovaci,
quorum prima & virtus & au&oritas, hominum-
que numerus erat, ex fefe ledtiffima fexaginta ho-
minum millia armarunt; Sueffionesquinquaginta,
totidem Nervii, Atrebates quindecim , Ambiani
decem , Morini quindecim , Menapii feptem , Ca-
letae decem , Velocafles & Veromandui totidem*
Aduatici viginti novem , Condrufi , Eburones,
Caerefes, Poemani quadraginta millia didto citius
conflarunt. Quae copiae caftra latitudine amplius
millia pafluum odio patentia, Cadaris adventum
exfpcdantes, infoderunt. Levi tandem conflidtu
g Romanorum virtutem Caefarifque fortunam ex-
perti, cum retro domum quifque inordinato ag-
mine rueret, maturam hofti victoriam, fefeque
quantum erat diei fpacium credendos praebuerunt,
ut terribiliores-ne ante conflidtum, an nunc defpi-
catiores Romanis fint habiti, haud facile dixeris.
Ac clade hac nihil debilitatos libertatis vindicandae
fpe Vercingentorix ille corpore, armis, fpirituque
terribilis, coadtis peditum circiter ducentis quadra-
ginta millibus, equitumfeptem, in arma concita-
vit. Ipfis praeterea capitibus urbibus firmiflimo prae-
fidio munitis, Avarico quadraginta millium’, Alefia
ducentorum quinquaginta millium, Gergovia, cui
C maxima belli rabies incumbebat, odtoginta mil-
lium juventute fuffulta. Fcelicem virtute numero-
que Galliam, ni eam Caefaris fortunae dii in glo-
riam refcrvaflent.

C a p. L.
De ffifyania*
PRoxima e Gallia digreffum Hifpanite nobiliffi»
ma terrarum regio excipiat, cujus fi invictiffi-
„ mae opinionis exercitus a primis, quibus ea nobili-
tata eft regio , copiis exordium traham, quis non
videt quam inextricabilibus Labyrinthorum am-
bagibus me involverem: deinde hoc quid fit aliud
quam inutili labore ocium noftrum perdere, fimul
& tsedio multitudinis patientiam Ledtoris tentare.
Omiffis igitur fallacis erroris itineribus, mucido
jam ex vetuftate firu collecto obductis, notiores
frequentique pede tritas peragremus femitas. Sic
enim jucundior olim tranfgreffi itineris futura eft
recordatio, Se ego faciliori aditu ad animo defti-
natam metam citius pervenero. Maxima autem
inexhauftae multitudinis haec dedit documenta fe-
p, eundi Punici belli tempore, utriufque panis Ro-
manorum & Carthaginenfium exercitibus ei incu-
bantibus , enixeque eam armis retinere conanti-
bus, quo in bello ipfa fibi Hifpania ftragis fomi-
tem atque alimenta fubminiftravit, dum alternante
fortuna cladibus exhauftos novo fupplemento fub-
miniftrato, in fpem Provinciae retinendae erigeret.
Quanta rurfus (dii immortales!) Hannibalem vix
Hifpaniae appulfum belli tempeftas excepit? Car-
pentanorum , Olcadum, Vacciorumque centum
millia gravem rapinis praedaque exercitum turba-
F runt. Quae ille ferro incendiifque omnia proterens
vidtor funera edidit ? Quot Saguntina miferrima
clades populos abforpfit ? Quantas fola hujus civi-
tatis devaftatio copias haufit ? Quanta vero Hifpa-
niese multitudinis documenta edidit, quae Hanni-
balis copias centum quinquaginta hominum mil-
lia ad octavum ufque menfem fuftinuit, ut mini-
me mirandum fit eam regionem per annos vigin-
ti tres arma exercuiffc, pnufquam fervitutis jugum
in fe acciperet. Hoc praeter omnia omnium gen-
tium exempla miraculi habet, quod cum intefti-
nis bellis quantumvis validarum gentium frangan-
tur vires, haec cum pcriculofiffimo bello in fua
yifce^
 
Annotationen