Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0068
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
62 TRACTATUS SECUNDUS
dicar Senatus, de quibus generarim scho-
lae dispuranr. Contingit autem saepissime,
ut qui acute in scholis disserit, magnus-
que est theoreticus : in Senatu tamen sit
contemptui ; aut quia scientiam generi-
cam peculiari causte non applicar; aut quia
contra genericum diCtamen, ex animi per-
versitate, in causa propolita fert senten-
tiam.
* 18. Tta sane, quod summopere deplo-
randum est, usu venit non raro, ut prae-
clariHimo homines praediti ingenio, qui-
que quid bonum inter malumque intersit
clarissime discernunt, perditissimis tamen
sint moribus; non quod reCti regulas igno-
rent, sed quod eas generatim callere con-
tenti , actionibus a se exhibendis minime
applicent, aut asseCtionum caligine praepe-
diti, aut aeternorum honestique contemptu
in transversum acti; aut etiam ob ingentia
commissa scelera, a divina gratia prorsus
destituti. Nam ut diserte & graviter Pau-
lus : Tradidit illos Deus in defideria cordis
eorum, in immunditiam, ut contumeliis affi-
ciant corpora sua in femetipfis : quia commu-
taverunt veritatem Dei in mendacium, (a)
Quam enim de Deo divinisque rebus ve-
ritatem speculativam animo percepere,
commutaverunt in mendacium praCticum;

(a) ad Rom. i. v. 24.
 
Annotationen