Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0168
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TRACTATUS TERTIUS
scire, agendum quid sit. Scire enim agen-
da cum non vis, nolle te, quse agenda
sunt, agere, manifeste convinceris. Non
vis enim quod primum in agendo est; hoc
autem est, agenda scire. Multo etiam mi-
nus a scelere extricaberis, st ne ad Consid-
entiae quidem te edocentis aculeos vis at-
tendere, ut tibi de ignorantia inepte blan-
diaris.
53. Sane dicendum est clare. Pror-
sus credo ego ignorantiam juris positivi
& Facti, plurimum inter humana commer-
cia pervagari : at vero ignorantiam juris
naturae, praesertim iis actionibus, quae pu-
dorem & verecundiam secum ferunt,
quamvis aliquos aliquando occupet, tamen
passim aut non diu durare, aut esse plerum-
que aliquo modo afie&aram. Bonam enim
hominum fidem cum videt Deus, adeo est
milericors, ut ignorantiam, in qua versan-
tur inculpate, aut magistro aliquo & dire-
ctore, quasi forte submisso patefaciat; aut
etiam Considentiae immissis stimulis dubita-
tionem aliquam menti injiciar. Haec au-
tem quanrumvis minima, si inciderit, in-
quirenda deinceps est res, aut certe de bo-
na side & de inculpata ignorantia quod te
palpes , non est. Hanc ob causam licet
Plutarcho teste in vita Lycurgi, apudLace-
daemones, contra jus naturale, adulterium
judicaretur esfe licitum, tamen inquit Vas-
 
Annotationen