Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0051
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. I. C A P. II.

47

§. XXI.
Non ea silenlio praetereunda sunt, quae magni nominis A-
natomicus Monrous Alex: (a) ad hanc Meckelii conjecturam olim
<le gangliorum usu in nervis dividendis objecit, ut ostenderet eam
nullius esse moinenti. Nam inquit, si haec accidunt ubi nulla
sunt ganglia , atque hic cardo rei est , et si nullum adfertur ex-
perimentum , quo probatur haec absque. ganglii interpostione sieri
non posse , sateri oportet s nos horum nodorum , sive gangliorum
usum penitus ignorare . At qua rarione Cl. Auctor non asserere,
sed demonstrare potuisset hatc accidere, ubi nulla sunt ganglia
plane ignoro, quum nemini adhuc datum fuerit observare nervos,
et numero plures, et diversa inter se directione ab eadem trunci
sede procedentes , quin e ganglio emittantur. Quare haec natu-
rae constantia in apponendis eo loci gangliis, quo nervi disso-
ciantur , videtur converti satius posse contra Monroi sententiam.
Experimentnm vero quod spcctat a viro Praecl. optatum, quocum
probaretur haec absque ganglii interpositione fieri non posse, il-
lud ipsamet nervorum anatome praebet . Docet enim nervos ex
staminibus parallelis constare, adeoque non alia ratione posse haec
nervea stamina in multas propagines abire , neque ex eadem trunci
sede omnia erumpere, nec ad diversa loca variis directionibus
transferri , quin truncus, ut pluries advertimus, eo loci , quo
propagines edit, in protuberantiam ganghformem intumescat.
§. X X I I.
Sed primum gangliorum usum , nempe partiendi in sua sta-
mina nervos ostendimus; modo ad alterum eorum usum transea-
mus

0?) Vide supra Cap. II. §. VII.
 
Annotationen