Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Thomas
Schola Humilitatis Et Charitatis: Ex S. Bernardi et D. Thomæ Opusculis Collecta — Augustæ Vindelicorum: Typis Joannis Baptistæ Rösl, 1793 [VD18 12572993]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47643#0055
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de XII. gradibus Humilitatis Superbiis.
Nunc per invidiam nequiter tabescit, nunc
per excellentiam pueriliter hilarescit: in altero
nequam, in altero vanus, in utroque superbus
existit, quia & quod superari se doleat, &
quod superare se gaudeat, amor propriae ex-
cellentiae fecit. Has autem animi vicissitudines
nunc pauca & mordacia, nunc multa & inania,
nunc risu, nunc luftu plena, semper vero irra-
tionabilia indicant verba. Compara, si vis,
duos primos Superbiae gradus supremis duo-
bus Humilitatis, & vide, li non in ultimo Cu-
riositas, in penultimo Levitas cohibeatur.
Ipsum in exteris reperies, si alterutrum com-
parentur. Sed jam ad tertium docendo , non
deseendendo veniamus.
Tertius gradus inepta Laetitia.
Proprium est Superborum, lata semper
appetere, & triiiia devitare juxta illud: Cor
Stultorum, ubi laetitia (b). Unde & Monachus,
qui duos jam Superbiae gradus deseendit, dum
per curiositacem ad animi levitatem devenit;
Cum gaudium, quod semper appetit, frequenti
videt interpolari tristitia, quam de bonis alterius
contrahit, impatiens suae humilationis, fugit ad
consilium falix consolationis. Ex illa denique
parte, qua sbi sua vilitas, & aliena excellen-
tia monhratur, restringit curiositatem, ut to-
tum se transferat in contrariam partem, qua-
tenus,

(£) Eccles, 7.
 
Annotationen