5
valde inprimis celebria existere. Duo priora absque
ulteriori contemplatione hac vice praetermitto, de li-
chene autem, licet in officinas nollras pharmacevticas
nondum receptus sit, paullo uberius in sequentibus
agere, et chemica inprimis examina, cum eo suscepta,
communicare mecum constitui, ut quilibet poftmo-
dum eo melius iudicare possit, anspecssicae vires alexi-
pharmacse, huic simplici adscriptae, in separatis prin-
cipiis lateant, an potius in tota eius mixtione naturali
quaerendae sint.
§. I,
Scriptores rei herbariae principes, si nonnihil in hac par-
te errantem morisonivm exceperis, circa locum Licheni
nostro inter plantas reliquas assignandum perfette quidem
conveniunt, circa appellationem vero iisdem varietatem
placuisse, deprehendimus, raivs enim illum Hiji. piant.
JI7. Lichenis cinerei terrefiris nomine donavit: lin-
naeo in Flora Lapp. /{41. Lichen foliis planis subrotun-
dis, lobatis obtusis, calyce plano lacinia adnato, et in Flo-
ra Svecica 961. Lichen foliaceus repens lobatus obtusus
planus, subtus venosus viltosus, pelta marginali adscen-
dente, audit, tournefortivs eum Injl. rei herb. 549.
Lichenem pulmonarium saxatilem digitatum maiorem
cinereum, et dillenivs denique in Hijioria mufcorum
200. Lichenoides digitatum cinereum, lastucae foliis si-
nuosis, alibi autem, nimirum in Catalogo florum circa Gie-
fam nafcentium 208- Lichenoides peltatum terrestre ci-
nereum maius, foliis divisis, vocat.
A 3 §. II.
tiora huius Dissertationis momenta etiam in scripto illo perio-
dico, quod AUgemeines Magazin der Natur,Kunfl und tVijsenschas-
sen dicitur. P. X. p. 288, relata fuerunt.