rum refert, an virus, semel intra vasa receptum, et de-
nuo igitur naturae ac medicaminum ope e corpore per
vias urinae ac poros cutis eliminandum, paullo celerius,
an paullo tardius cum sanguine et lympha per maiores
minoresve canales circumferatur. Deinde etiam certum
est, venaesettionem symbolum suum, praesertim apud de-
morsos adultos atque plethoricos, ad inssammationem
avertendam conferre: Quibus tertio accedit, quod, san-
guine, nimium imprimis abundante, paullulum imminu-
to, usus balnei frigidi, universam corporis superficiem
constringentis, adeoque humores validius simul ad inte-
riora reprimentis, multo securior, quam vensesestione
omissa, evadat.
§. XI,
Plura adhuc refutandi gratia praedi&is addi pos-
sent; verum enim vero, cum satis dudum ex allatis pate-
scere credam, phlebotomiam ante pulveris ac balnei
usum non simpliciter reprobandam esfe, ventilando huic
dissidio non amplius immorabor, l'ed mentem meam
nunc breviter circa quaestionem antea proposicam ape-
riam, eamque, ut singula clariora evadant, hoc loco in
duo rursus membra dividam. Nam primo quaerendum
erit, an lichenis nostri principia astiva ita comparata
sint, ut inde specifica virtus, ipfi contra rabiem caninam
adfcripta, quodammodo deduci et explicari queat, et
deinde, an auxilium, quod, cura prophyla&ica secun-
dum normam supra expolitam suscepta, persaepe obser-
vatum dicitur, praecipue licheni, aut magis potius piperi
largius addito, et balneo frigido simul adhibito tribuen-
dum sit? Ad primum quaeltionis membrum affirmando
respondere nullus dubito. Experientia enim satis du-
dum comprobatum est, medicamenta, subtili ac pene-
B 3 trante
<j) L. s. s, 2tf.