Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0009
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO

LEONI PP. XIII.

PONTIFICI OPTIMO MAXIMO

Sranmorum Ecclesiae Komanae Antistitum, Beatissime Pater?
inolevit ea perennis et munifica consuetudo. ut litterarum monu-
menta cum sacra tum profana, sub regio Sedis Apostolicae iure
posita, in scientiae emolumentum et incrementum. publicae luci
committerentur. Id profecto fert pontificium ingenium: id signifi-
cavit palam, ad valvas Vaticanae Bibliotliecae, conditor eiusdem
Sixtus ille quintus, dum haec marmori iussit insculpi, novissimae
posteritati commendanda:

« Sixtus V Pont. Max. Bibliothecam Apostolicam a sanctis-
« simis prioribus illis Pontificibus, qui beati Petri vocem audierunt.
« in ipsis adhuc surgentis Ecclesiae primordiis inchoatam, pace
« Ecclesiae reddita Laterani institutam, a posterioribus deinde in
« Vaticanum, ut ad usus pontificios paratior esset, translatam, ibique
« a Nicolao V auctam, a Sixto IV insigniter excultam... in hunc
« editum, perlucidum, salubrem, magisque opportunum locum
 
Annotationen