Stevenson, Enrico [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 281
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0323
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
ADNOTANDA ET EMENDANDA

Pag. 2, cod. 1, -f. 120. Lege GXftT&cpix. pro <7y.7:Tpa.

» 5, cod. 7, f. 198 v. Nomen fabulae Theodori Prodromi in codicibus a se
excussis deesse monuit nuperrimus eiusdem editor Rudolphus Hercherus
(Lips. typ. Teubn. a. mdccclxxiii, p. 5), qui eam ipse/ ne absque tittilo
genuino circumferretur, Catomyomachiam recte appellavit. In codice
nostro, qui Hercherum effugit, inscriptionem pariter omissam, supplevit
manus Sylburgii, ex editione sane prineipe Aldina, cuius auctor, versu 27
deceptus, cui vocem -/.a>.7jv, invito metro, pro genuina xdtrav infulserant
librarii, fabulae nomen Galeomachiam finxerat.

» 10, cod. 19, f. 3. De Theophili Paraphrasi et Gaii commentariis vide quae
recentissime disputavit Doctor C. Ferrini in dissertatione inscripta: La
Parafrasi di Teofilo ed i Commentarii di Gaio. Nota del dott. C. Fer-
rini, presentata dal M. E. A. Buccellati e letta al R. Istituto Lombardo
nell' adunanza del 17 maggio 1883. Conferatur etiam altera eiusdem
dissertatio: Frammenti inediti della versione greca del « Codex lusti-
nianus » fatta dd Anatolio Antecessore. Nota del 8. C. dott. Ferrini,
letta al R. Istituto Lombardo nell'adunanza del 17 aprile 1884.

» 15, cod. 27, f. 25 v. Petri Argivi vitam editurus est Ios. Cozza in A. Maii
Novae Patrum bibl. tomo IX, qui eiusdem curis in lucem propediem
proferetur. Vide etiam quae infra ad pag. 182 adnotavimus.

» 16, cod. 27, f. 111. Pro Ephiphanii scribe Epiphanii. — In fine codicis,
ubi de Alexandri Eomani martyrio, adde: f. 148.

» 17, cod. 33 (23), lin. 8. Pro verbis post obitum Sylburgii (a. 1595) lege post
obitum Pauli Melissi (a. 1602). Sylburgius quippe erat bibliothecae
Universitatis praefectus, non Palatinae, etsi catalogum codicum graeco-
rum Palatinorum confecit ipse.
18, cod. 33 (23), infra. Integram Anthologiae epigrammatum partem, quae
Parisiis adservatur, arte photographica exprimendam curavit C. Zange-
meister, bibliothecae Heidelbergensis Praefectus. Partis maioris, quae
Heidelbergae reddita est, specimen dedit, pariter photographice editum,
Gr. Wattenbach in opere inscripto: « Exempla codicum Graecorum litteris
loading ...