Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0012
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
diebus vel aestivis vacantibus, labor indefessus ferveret: donec
quinque magnae molis volumina conderentur, quibus demum uni-
versa codicum Vaticanorum copia, haud sine provida et necessaria
cautela, ob hostilem potestatem, in tuto et patulo collocaretur.

Quae quum diclicisset expendissetque, alta et munifica Sapientia
Tua statuit, iam opportere tanti laboris fructus non lateat neque
amplius occultetur. Iubenti, ut par erat, obtemperatum: hine simul
latina, illinc graeca codicum Palatinorum descriptio typis Yaticanis
tradita est. Atque procurante eodem Bibliothecario, eodem coope-
rante collegio, plagulas digessit, repurgavit, expolivit egregius vir
Henricus Stevensonius senior, una cum filio Henrico, qui per totos
tres annos nihil omisere, ut qui nunc prodeunt duo tomi priores
neque sedis apostolicae dignitati, neque incredibili doctorum viro-
rum expectationi impares essent.

Accedit utrique tomo necessarium et inclytum ornamentum:
ac primum haud satis laudandus Eomanus Archaeologus integros
Bibliothecae apostolicae fastus ab initio et ex ordine recensuit,
fata enarravit, quae nota erant illustravit, quae latuere hactenus,
eaque non pauca, in luculentum diem, uti solet, proposuit.

Praeterea multae et elegantis doctrinae vir, Henricus Steven-
sonius senior, Bibliothecae Palatinae fortunam prosecutus, provin-
ciam suscepit tenebris obsitam, aviam interdum, utpote hostium
funestatam certaminibus; qua tamen sat feliciter functus est, ut
eius disquisitio, amplissimis aucta indicibus, caeteris id genus
exemplo sit, quas pro re data commodum erit adornare, quando
singulas classes Yaticanas, quae Ottoboniana, Eeginensis, Urbinas,
Colonnensis, Oapponiana audiunt, locus erit adducendi in medium
et perlustrandi.
 
Annotationen