Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Hrsg.]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0015
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XIII

occultaeque insidiae deteguntiir, Oriens expergefit, Occidens ab
ingruenti nocte revocatur, totus collustratur orbis catholicus; Eccle-
siam demum, quo magis quassatur, stare firmiorem, haud absimilem
sacrae illi Basilicae Lateranensi, quae sicuti solet, historia teste,
quoties ab iniqua impressione solum Eomanum offenditur, toties
a fundamento concuti, ita nuper fatiscens, sed robusto Leonis
brachio erecta et stabilita, nunc sublimior ad sidera iamque splen-
didior exsurgit.

Magna sane haec Tua sunt, Summe Pontifex; non minora
tamen Tuae sapientiae consilia, Tuae munera largitionis, quibus
abdita Apostolicae Bibliothecae volumina, et reconditae Archivi
Vaticani tabulae omnium studio et admirationi panduntur. Faxit
Deus, ut crescentibus alacriter metentium turmis ad reportandos
in horrea sacra manipulos segetis uberrimae, Tua detur in dextera
longitudo dierum, et in sinistra divitiae et gloria, ut quod Te
auspice incoeptum est, Te coronante perficiatur. Hoc erat in votis

Sanctissime Pater

supplici et humillimo filio Tuo
£9 Ioanni Baptistae Card. Pitea
Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae
Bibliothecario S. R. E.
 
Annotationen