Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 6
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0048
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Novellae XII Constantini (Porphyrog.) f. 235. — Singulae suo signan-
tur numero, quo carent superiores.

Novellae V Nicephori f. 242.

Leonis Pii Imperatoris Novellarum LV ecloga f. 243. — Hoc folium
et sequens manu recentiore suppleta.

Novella Basilii Porphyrogeniti f. 254.

Sisinnii, Archiep. CPolitani, sermo de illicitis nuptiis (conciliorum de-
creto vetitis), f. 257. ■— Litterae plures inscriptionis evanuere.

De Actionibus f. 260.

9. Membr. in 4, saec. X-XI, binis columnis, fol. 185.

(Mbnologium mensis Novembris), initio ac fine mutilum:

(S. Ioannicii) vita, ut videtur, f. 1. — Initio caret.

S. Anastasii Sinaitae sermo de iis qui in Christo obdormiverunt. Inc.
Ts toGto <jTQ{/.spov, ayaicviTos f. 34v.

S. Io. Damasceni sermo de iis qui in fide obdormiverunt, quomodo
Liturgiis et beneficiis, quae pro ipsis fiunt, adiuventur f. 44.

S. Pauli Confessoris vita. Inc. KwvaTavTtoi; r?)V pwfi.aix})v apx^v £ 61.

De Michaelis Archangeli miraculis, narratio Pantaleonis Diaconi et
Chartophylacis magnae ecclesiae, f. 66 v.

S. Menae Aegyptii, qui in Cotyaeo passus est, martyrium. Inc. "Etou?
SsuTSpou t?j? $<x.aikzixc, Tatou f. 75.

Timothei, Archiep. Alexandrini, narratio de quinque miraculis S. Menae
martyris f. 79 v.

S. Ioannis Eleemosynarii, Episcopi Alexandrini, vita. Inc. '0 ptiv axo%bi
si; s<ttw f. 88.

S. Io. Chrysostomi vita et miracula, auctore Georgio Alexandrino Epi-
scopo, f. 123 v. — Finis deest, ut et reliqua quae ad mensem Nov. spectent.

10. Membr. in 4, saec. X, fol. 268.

S. Pauli epistolae XIV, cum argumentis, et in margine scholiis vete-
rum PP. ab Oecumenio collectis, praevio Prologo de S. Paulo, de
eiusdem peregrinatione et martyrio. Scholia sunt ex Chrysostomo, Cy-
rillo, Dionysio Alexandrino, Eusebio, Gennadio, Gregorio Nysseno, Isi-
doro, Oecumenio, Severiano, Theodoreto et aliis. — Monuit P. Felkmann
in primo folio chartaceo, diiferre valde, et quidem statim a principio, co-
dicem nostrum ab editione latina Antwerpiae a. 1545 a Ioanne Stelsio
excusa, sub titulo: Enarrationes vetustissimorum Theologorum in omnes
8.. Pauli epistolas ab Oecumenio collectae. Legebatur olim et Henrici Ste-
phani adnotatiuncula, in fine Epistolae ad Hebraeos, nunc deperdita, folio
fortasse ultimo avulso. Alicubi glossae, et interpretatio latina inter lineas,
minio descripta. Numeri pariter inter lineas textus, jllie Catenae respondentes.


loading ...