Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Hrsg.]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0079
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
. ■ ..■,■■.■■. ■■■

37

eoram qui conciones adeunt, et in dictum illud: Vidi Dominum sedentem
super throno alto et elato: — II.a Gontra eos qui connubia solvunt: —
III.a et IV.a In illud I Paralipomenon: Elatum est cor Oziae.

Eiusdem homilia in Seraphinos et de Poenitentia f. 192 v. — Quae in
fine codicis desiderantur, quaerenda sunt supra, f. 144.

73. Membr. in f. saec. XIII, exeeptis foliis prioribus decem chartaceis
saec. XVI, nitidissime scriptus, foL 220. Folio 2, in imo mar-
gine, leguntur haec: « Iste Lucianus est Francisci Barbari
Vener. patris quem sibi misit ex Creta Iohannes Simeonachis
protopapa Candiae ». Et f. 3, in summo margine: «Iohannes
Bapt. Posthumus de Leone ». — Duobus primis foliis insunt:

I. Pragmentum incerti auctoris, quod inc. nXvjrrofAar vvv x<x\
%sv'i&p.M llocj. Nominantur SS. Athanasius et Chrysologus.

II. Index in Lucianum.

III. Fragmentum ex Luciani scripto de Saltatione, quod
idem recurrit f. 10 v.

Luciani scripta varia XXXIV:

I. De Luctu f. 3. — II. Muscae encomium f. 4. — HL Iudicium
Dearum f. 5. — IV. Rhetoram magister f. 7v. — V. De Saltatione f. 10 v.
(pauca ex initio). — VI. Eunuchus f. 11; deest initium. — VII. De Astro-
logia f. 26. — VIII. Amores f. 29 v. — IX. De Imaginihus f. 45. —
X. Pseudologista, seu de Nefasto, adversus Timarchum, f. 52. — XI. Deo-
rum concio f. 59 v. — XII. Tyrannicida, praevio argumento, f. 63. —
Xin. Abdicatus, praevio argum. f. 69. — XIV. Peregrini obitus f. 78 v. —
XV. Eugitivi f. 87. — XVI. Toxaris, seu de Amicitia, f. 93. — XVII. De-
mosthenis encomium f. 111; fine mutilum. — XVIII. Historia ut scribenda
f. 121. — XIX. De Dipsadibus f. 136. — XX. Saturnalia f. 138. —
XXI. Cronosolon f. 140 v. — XXn. Saturnales epistolae f. 143. -
XXin. Herodotus seu Astio f. 148. — XXIV. Zeuxis seu Antiochus
f. 150. — XXV. De vitio in salutatione commisso f. 153. — XXVI. Apo-
logia f. 156. — XXVTI. Harmonides f. 160. — XXVHI. Cum Hesiodo
colloquium f. 162. — XXIX. Scythes (cod. o-xuOio?) seu Proxenus f. 164;
fine mutil. Folium sequens ad Podagram spectat, quo dramate clauditur
codex. — XXX. Mortuorum dialogi xxx f. 166; primus est Diogenis et
Pollucis, postremus Nerei, Thersitae et Menippi. — XXXI. Marinorum
dialogi xv f. 185; primus Doridis et Galateae, ultimus Noti et Ze-
phyri. — XXXII. Deorum dialogi xxv f. 192; primus Martis et Mer-
curii, postremus Iovis et Solis. — XXXIII. Meretricum dialogi xv f. 205;
primus inscr. Glycerae (et Thaidis), ultimus Cochlidis et Parthenidis. —
XXXIV. Ocypus seu Podagra f. 208. Huc spectat folium 165, sua sede
motum. — Addita alicubi scholia in margine.
 
Annotationen